Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Versus 1

"Tulit autem." Lenticula vas fictile quadrangulum, in latere habens foramen per quod fragilitas regni designatur.

Versus 6

"Et prophetabis cum eis." Judaei tradunt eum prophetasse de futuro saeculo, de Gog et Magog, de praemiis justorum et poenis malorum.

Versus 7

"Quando ergo." Quasi his signis nosse poteris quod Deus te regem fore voluit. Ideo in omnibus regaliter age, quia Dominus tecum est.

Versus 8

"Septem diebus," subauditur in consecratione regni tui, sicut in consecratione sacerdotum septem diebus offerebantur victimae.

Versus 9

"Et venerunt." Significat quod Judaeis omnia quae Moyses et prophetae praedixerant, evenerunt. Ipsi vero libros legis et prophetarum tenentes, divinare videntur, cum futura mysteria de Christo et Ecclesia in eis scripta pronuntiare noscuntur.

Versus 12

"Et quis." Quasi quis major illo in dignitate et sapientia? Potest ergo tanquam pater et magister inter prophetas versari.

"Et quis pater eorum" id est prophetarum, subauditur nisi Deus.

Mystice, seniores Israel, reprobato Samuele, regem sibi petierunt, et Scribae cum Pharisaeis, repulso Christo vero sacerdote, clamaverunt: "Non habemus regem nisi Caesarem", unde Samuel interpretatur: nomen ejus Deus; Saul, petitus sive petitio, qui a populo est postulatus, Barabbas intelligitur. Cis durus vel vomens; Abiel, pater meus Deus, Judaei enim duri et vomentes Deum Patrem confitendo, Filium negant; sed qui negat Filium, negat et Patrem qui misit eum. Saul asinas patris quaerens, in regno assumptus est. Salvator a Patre missus ad oves quae perierant domus Israel, super cunctum populum in regem constitutus est. Tot enim sunt asinae quot oves. Saul accepit armum, et Christus principatum. Saul a Samuele est unctus, et Unigenitus a patre spirituali unctione delibutus. Ab numero Saul supereminebat, quia caput nostrum super nos est Christus.

PrevBack to TopNext