Caput 23
Caput 23
Versus 11
"Descendet." RAB. "Si hic steteris descendet Saul, et tradent te viri Ceilae in manus ejus: ergo voluntatem eorum indicavit. Viri autem Ceilae ingrati beneficiis David, quos de manibus Philisthinorum liberavit, Judaeorum infidelitatem significant et inconstantiam qui Redemptori suo ingrati apud saeculi potestates insidiantur. Ceila autem interpretatur ad fundam jacta, vel "excellens sibimet. In circuitu impii ambulant". Et, "Stultus ut luna mutatur"."
Versus 14
"Ziph." RAB. "Apud se latitantem David Sauli prodiderunt, et cum eo de morte ejus tractaverunt. Ziphaei autem florentesvel germinantesinterpretantur, et significant eos Judaeos, qui florem terreni regni appetentes, cum principibus suis de nece Christi tractaverunt, quomodo eum per discipulum suum perditum apprehenderent, et praesidi ad interficiendum traderent; et florentes saeculi Christum in membris, potestates scilicet hujus mundi produnt."