Caput 25
Caput 25
Versus 1
"Pharan." RAB. in lib. Reg., tom. II. "Oppidum est in Arabia vicinum Saracenis, qui in solitudine erant: per hoc transierunt filii Israel, cum de monte Sinai castra movissent. Est autem contra australem plagam, et distat ab Haila contra Orientem itinere dierum trium. In deserto Pharan memorat Scriptura habitasse Ismaelem, a quo Ismaelitae, qui nunc Saraceni dicuntur. Legimus et Chodorlaomor percussisse eos qui erant in deserto Pharan."
Versus 37
"Cum digessisset." GREG. "Iracundos melius corrigimus, si in ipsa irae commotione declinamus; perturbati enim, quid audiant, ignorant. Sed cum a se redeunt, tanto libentius exhortationis verba recipiunt, quanto se tranquillius tolerari erubescunt. Menti autem furore ebriae omne rectum quod dicitur, perversum videtur: unde et Nabal ebrio culpam suam Abigail laudabiliter tacuit, quam digesto vino laudabiliter dixit. Malum enim quod fecerat nocere potuit, quia ebrius non audivit."
Versus 44
"Phalti filio." RAB. "Sicut tradunt Hebraei, non cognovit eam Phalti, quia si cognovisset, David postea non recepisset eam, quia in lege prohibetur. Phalti enim de Gallim erat, id est de mundatione, id est de lege. Legis enim doctor erat de Baurim, id est de electis, quando Michol ei datur. Phalti enim vadens dicitur. quando aufertur; Phaltiel, id est evadens a Deo dicitur: quia custodivit eum ne tangeret eam, ne fieret transgressor legis: tamen secutus est eam plorans usque Baurim prae gaudio, quia non tetigerat eam."