Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 28

Caput 28

Versus 3

"Samuel autem." RAB. in lib. Reg., tom. II. "Samuel superius mortuus legitur: sed causa resurrectionis ejus repetitur, ad damnationem Saulis, qui relicto Deo, contra legem, pythonem consulebat."

Versus 6

"Consuluitque Dominum." RAB. "Sicut Hebraei tradunt, jejunando et orando a Deo petebatur oraculum: et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur."

"Neque per sacerdotes." ID. "In Hebr."

"Neque per urim," id est doctrinam, neque per ephod, scilicet quod sacerdos gerebat in pectore, in quo scriptum erat: doctrina et veritas.

Versus 9

"Magos." Magi utuntur sanguine humano, et contactu mortuorum in maleficiis et divinationibus arioli solis verbis, id est incantationibus divinant. Pythius dicitur Apollo harum artium cultor, a quo Pythonissae, id est divini: hos Saul quasi zelo legis delevit, quia, ut aiunt, a daemonibus coacti David regem esse futurum praeconabantur.

Versus 11

"Quem suscitabo. (AUG., epist. ad Simplicianum, tom. II.)" " Quaeris utrum potuerit malignus spiritus excitare animam justi, etc., usque ad ut ad parem conditionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit et mori potuerit, jam mortuus mortem vivo praenuntiavit."

PrevBack to TopNext