RAB., in lib. Reg., tom. II. "Quia secundum Josephum alterum in Bethlehem, alterum in Bersabee posuit."
Versus 2
"Abia." ID. "Pater dominus, vel pater fuit. Bene ergo qui in inchoata justitia non permanserunt, et paternitatem Domini neglexerunt. Fuit Deus vel Pater fuit, nominati sunt, ut significentur paternitate Dei indigni."
Versus 3
"Et non ambulaverunt." Quia pro munere opprimebant justitiam, ad epulas pretiosaque convivia declinantes.