"Silvanus et Timotheus." Nominibus illorum praescribitur salutatio, sed sensus et verba hujus epistolae solius apostoli sunt.
"Gratia vobis et pax." De more suo salutationem praemittit, qua praemissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam.
Versus 3
"Ante Deum." Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat.
Versus 5
"In Spiritu sancto." Quia per me recepistis dona Spiritus, non parce, sed in plenitudine.
"Quales fuerimus," etc. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit.