Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Sermonem feci." Id est, scripsi: quia scribere est operari. Vel hoc ita dicit, quia factis meruit esse scriptor Evangelii.

"Feci." Totus liber Evangelii unus sermo dicitur, eo quod habeat unum sensum: aut singulare pro plurali. Evangelium est bona annuntiatio, qua annuntiatur requies post laborem, regnum post servitium, vita post mortem.

"De omnibus." Dictis et factis Christi quae judicavit officio digna vel idonea suae dispensationi.

"Theophile." Theophilus idem est quod Dei amicus, vel Dei amator: et si tu sis amicus Dei, tibi scribitur.

"Quae coepit Jesus facere." A baptismo Joannis quo Jesus baptizatus est, "usque in diem" quo assumptus est in coelum: quia de toto illo tempore Lucas sermones texuit, qui in fine Evangelii ita scripsit: "Cum benedixisset, recessit ab eis et ferebatur in coelum. Facere." Bonum doctorem instituit vel instruit, qui faciat quod docet.

Versus 2

"Praecipiens apostolis" praedicare Evangelium "per Spiritum sanctum," per quem praedicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, "praecipiens per Spiritum sanctum," id est, quod Filius praecipit, praecipit et hoc Spiritus sanctus. Vel, propter Spiritum praecepit, quia non praeciperet nisi Spiritus venturus esset.

"Elegit." Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur.

"Assumptus." A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo.

Versus 3

"Vivum." Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum.

"Per dies." Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta typus praesentis saeculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi.

Versus 4

"Convescens." Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensu, sed visu, auditu, tactu, apparendo, loquendo, convescendo probavit se resurrexisse.

"Promissionem," quam promisit per Joel, ut habetur in sequentibus: et si a Christo facta, a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in ejus Verbo, id est Christo, promittitur.

Versus 5

"Quia Joannes." BEDA. " Cum diceret Dominus: Quia Joannes baptizavit aqua, vos autem, etc., usque ad quod in baptismo Joannis non fiebat."

Baptisma datur in duabus naturis, corporali scilicet et spirituali: quia homo qui baptizatur, duobus constat: corpore scilicet et anima, tamen unum est baptisma, sicut unus homo.

"Vos autem," etc. Quando Petrus negavit, non erant apostoli baptizati; non aqua, sed spiritu: post resurrectionem enim dictum est: "Vos vero baptizabimini Spiritu sancto." Nondum enim resurrectione Christi et missione Spiritus confirmati erant. Sicut autem justis circumcisio non fuit necessaria, antequam imperaretur Abrahae et posteritati suae: sic postquam sacramentum Novi Testamenti, id est baptisma, circumcisionis loco datum est a Domino dicente: "Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto", etc., certum est nullum ad corpus Christi pertinere, nisi baptizatum, praeter eos quibus passio deputatur pro baptismo. Item scriptum est, quando Paulus baptizatus est: et non est scriptum quando alii apostoli baptizati sunt: sed debemus intelligere baptizatos esse propter illud: "Nisi quis renatus fuerit," etc.

Versus 7

"Non est vestrum nosse." Non ait, non erit, sed "non est:" notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: "Non est vestrum nosse," ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quae Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi.

"Quae Pater." Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiae Patris pateat, "sed accipietis virtutem Spiritus sancti," ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti.

"In sua potestate." Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.

Versus 8

"Sed accipietis." Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur.

"Supervenientis Spiritus sancti." Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Israel, sive regnum Dei in Israel, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis praestabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judaeae et Samariae, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat.

"In Jerusalem et in omni Judaea." Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judaeae provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terrae communio subinfertur.

"In Jerusalem." Mystice: in visione pacis, in confessione verae fidei: custodia praeceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra praedicaturos eos praedixit, per quos quasi rotae radios de medio terrae ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.

Versus 9

"Et cum haec dixisset." Aliter Marcus commemorat dicens: "Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum". Sed quia Lucas significantius adjecit: "Cum haec dixisset, elevatus est," completis illis sermonibus quos commemoraverat Dominum ascendisse coelos ostendit.

Versus 11

"Galilaei, quid statis aspicientes in coelum?" In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilaei caeteris Judaeis in sapientia praecellebant. Vel, Galilaei volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt praecepta Dei.

Versus 12

"Tunc reversi sunt," etc. Reversio apostolorum de monte Oliveti Jerusalem, significat Ecclesiam quae de activa in contemplativam ascendens, iterum descendit in conversationem activalem. Mons enim Oliveti ab antiquis mons trium luminum vocabatur: lucernae scilicet de templo resplendentis, ac solis ex altera parte orientis, et olei in ipso monte naturalis lucis: quae tria conveniunt perfectioni propter divini Verbi lucem de Ecclesia fulgentem, propter solis justitiae fulgorem, propter purae conscientiae nitorem.

Versus 13

"Et cum introissent." In Graeco ita ponitur: "Cum introissent civitatem, in coenaculum ascenderunt, ubi erant manentes Petrus," etc. In Graeco sic est ordo nominum: "Petrus et Andraeas, Jacobus et Joannes, Simon Zelotes et Judas Jacobi. Coenaculum," etc.

BEDA. "Locus est in superiori, designans quod a terra sublati ad superiora scientiae et virtutis conscendunt."

Coenaculum dicitur tertium tectum, figura charitatis fidei superaedificatae et spei. Charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum.

"Petrus et Joannes." Petrus primus ponitur, quia princeps et pastor. Petrus et Joannes merito primi ponuntur, qui simul cucurrerunt ad monumentum, quia plus caeteris amabant. Primus (si fas est dici) plus caeteris dilexit: alium, plurimum Jesus amavit. Catalogus apostolorum ideo ponitur, ne extra hos aliqui falsi recipiantur: paria et ponuntur loca singulorum, distinguentibus gradibus meritorum.

Hi sunt duodecim filii Jacob; duodecim fontes deserti, quos Israel reperit in Elim; duodecim panes propositionis; duodecim lapides in veste pontificis; duodecim signa zodiaci; duodecim lapides altaris; duodecim lapides de Jordane elevati; duodecim boves sub aeneo mari; duodecim stellae in corona sponsae; duodecim fundamenta; duodecim portae; duodecim menses anni; duodecim horae diei; duodecim fructus ligni vitae.

"Zelotes." BEDA. "Zelotes ipse est qui in Evangeliis dicitur Chananaeus. Chana zelusinterpretatur. Erat enim de vico Galilaeae ubi Dominus aquam convertit in vinum. Hic post Jacobum fratrem suum, rexit Ecclesiam Hierosolymorum."

Filio pereunte perditionis, imperfectus numerus apostolorum remansit, juxta similitudinem enim lunae crescit et decrescit Ecclesia: sed vetera transeunt, et nova fiunt.

Versus 14

"Maria," etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quae tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiae adornatur flore virginitatis.

Versus 15

"In medio fratrum." Id est filiorum, quorum unus est Pater in coelis.

In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiae.

Hic numerus centum et viginti congruit aetati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Israel ad regnum coeli.

Versus 18

"Possedit agrum." Non quia agrum possederit, sed quia ipsius fuerat pretium agri qui Dominum vitae vendidit. Amissa terra viventium, agrum sanguinis et mortis, aeterna sceleris et nominis sui memoria possidet Judas. Emptum tamen pretio sanguinis agrum figuli non possedit, qui traditionis crimen in se protinus mulctavit, sed "possedit" dictum est pro "possideri fecit." Quidam agrum a Juda possessum ridicule exponunt infernum. Alii possedisse agrum illum existimant, ex eo quod cum peregrinis in eo sepultus fuit.

"Viscera." Viscera quae sunt sedes fraudis, tanto scelere dirupta, se cohibere non valuerunt. Merito autem per sedem doli viscera funduntur, non per locum osculi, id est os quo osculatus est Jesum, quamvis falsa superficie, sed per alium cui virus occultae malitiae inerat.

Versus 19

"Eorum," id est habitantium Jerusalem, quia etsi utrique loquebantur Hebraice, distabat tamen proprietas linguae Hierosolymorum a Galilaeis, de quibus apostoli erant: quod in passione Domini ostenditur, ubi etiam Petrus nolens lingua sua proditus est esse Galilaeus.

Versus 20

"Deserta, et non sit," etc. Donec electus pro eo assumatur Matthias. Vel, non sit ipse Judas, qui habitet in ea, sed alius assumatur pro eo qui poenitentia indignus judicatus est.

Versus 23

"Duos." Clemens refert hos duos qui ad sortem apostolatus statuti sunt, de numero septuaginta discipulorum fuisse.

"Qui cognominatus." In laude Barnabae immoratur: quia pro laude Matthaeus habet, quod sorte eligitur. Barnabae laus cumulatur, ne velut indignus repelli videretur: quod postea declaratum est; quia cum Paulo gentium apostolus ordinatur, illi officio reservatus.

"Justus." Aut Latinum est, aut Hebraeum: et interpretatur parcens, vel elevatus. Et Matthiam, qui donatus, vel donum Dei interpretatur: cui donum apostolatus a Domino collatum est, vel Dei pannus interpretatur. Merito parvi transcenditur ille laude hominum qui justus erat, inquit Arator.

PrevBack to TopNext