Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Versus 1

"In illa die." RAB. "Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die coepit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiae."

"Ecclesia." Collectio vel congregatio, sive vocatio.

"Dispersi sunt." Hoc est quod Dominus praecepit: "Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam". Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.

Versus 2

"Curaverunt autem Stephanum viri timorati," id est, Deum timentes, sive Christiani, qui postea sunt dispersi, sive Judaei timentes Deum etsi nondum Christiani.

Versus 3

"Saulus." RAB. "A Saule persecutore qui rex Israel fuit de tribu Benjamin, de qua et Paulus; etenim juxta antiquorum consuetudinem a majoribus posteri nomina trahunt."

"Devastabat." ID. "Quasi lupus gregem, juxta prophetiam Jacob: "Benjamin lupus rapax mane comedet praedam, sero dividet spolia"."

"Trahens." Trahebat, non occidebat, quia fortasse manus ejus custodiebat Dominus, ne sanguine innocentum polluerentur.

Versus 4

"Dispersi." RAB. "Quamvis timore dispersi, tamen stabiles erant in praedicatione Evangelii."

Versus 5

"Philippus." De numero disseminatorum fuit, qui primus Christum praedicavit Samariae. Diaconus secundus a Stephano. Secundus post ipsum narratur quasi haeres et ejusdem gradus.

Versus 6

"Intendebant." RAB. "Credebant audientes verba, et videntes signa. Duae causae fidei: Verba praedicationis, et signa virtutum. Ex praesenti capitulo et samaritanae mulieris historia probatur animos hujus gentis ad credendum promptos fuisse, ait Beda."

Versus 11

"Magis." RAB. "Magi de singulis philosophantur, de natura mundi, cursu siderum, et motibus."

"Seducens." Seorsum et a veritate ducens, vel in excessum, sive stuporem et admirationem convertens, per praestigias suas.

"Dementasset." Dementare est rationalem mentem absentare.

Versus 12

"Philippo." RAB. "Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri."

"Jesu Christi." ID. "Cujus erant ignari vel (ut praedictum est) in nomine Jesu Trinitatem praedicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest."

Versus 13

"Tunc Simon." ID. " Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur."

Versus 14

"Miserunt." Petrus Joannem sociat sibi, quia virginitas Ecclesiae grata est, et placet.

Versus 16

"In nomine." Non est sic legendum, "in nomine Jesu tantum," ut aliae personae excludantur, sed sic: "tantum baptizati erant," etc., id est necdum confirmati.

"Jesu." Tamen ante, in Patrem credeban et in Spiritum sanctum, sicut alii Judaei. Vel, plena fides unius personae fidem Trinitatis confirmat.

Versus 17

"Imponebant manus." BEDA. " Philippus, qui Samariae evangelizabat, unus de septem, etc., usque ad cum tradit Spiritum paracletum baptizatis."

Versus 19

"Potestatem." RAB. "Non baptizandi tantum in aqua et praedicandi, sive virtutes faciendi quam habebat Philippus, sed cuicunque imponendi manus, etc."

Versus 20

"Pecunia tua." Non nostra, qui non cupimus, sed "tua," quam Spiritui comparas, ut illam pro eo vendas, et illam Spiritu emas. Ideo Spiritum emere volebat, ut aliis vendens eum, plus accipere posset.

"Pecunia." RAB. "Ex hoc exemplum capitur, ut perditorum eleemosyna non recipiatur."

Apostoli nolentes pecuniam, dicunt, "sit tecum," id est tuam retine, et hoc, in perditionem, ut, pecunia injuste congregata, poenam aeternam luas.

Versus 22

"Poenitentiam age." Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse.

RAB. "Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum poenitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est praedicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur."

"Roga Deum." Cui patet cor, de quo Propheta: "Quam bonus Israel Deus" ; quem fallere nemo potest, quia "Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum".

Versus 24

"Precamini." Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur.

"Quae dixistis." Non quae credidi, sed quasi infidelis eis imputat quae ventura sunt.

Versus 26

"Angelus autem." Post reditum apostolorum, de Philippo historia texitur.

"Ad viam," etc. Nam via descendit, et per viam descenditur ex natura loci.

Versus 27

"Aethiops." Natura et merito. Aethiops enim tenebrosus. Unde: "Aethiopia praeveniet manus ejus Deo".

"Potens," etc. BEDA. "Regina Aethiopum thesaurarium praemittens, etc., "usque ad, Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam", etc."

"Candacis reginae." Mos erat illius regionis a feminis regi, et eas Candaces vocari.

Versus 28

"Revertebatur." Incipiebat reverti legens Isaiam. Ubicunque in Novo Testamento salutis narratur principium, de Isaia sumitur testimonium, qui interpretatur salus Domini.

Versus 30

"Putasne intelligis," etc. RAB. "Suas invicem linguas agnoscunt, vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi."

Versus 31

"Quomodo," etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere.

Versus 33

"In humilitate." BEDA. "Etenim judex omnium, veritatem judicii non reperit, sed sine ulla sua culpa, seditione Judaeorum, et voce Pilati, damnatus est."

"Humilitate." RAB. "Passione qua "humiliavit se factus obediens usque ad mortem"."

"Tolletur." Secundus homo de coelo coelestis, sanctitate segregatus a terrenis, vel, de vita in mortem transibit.

Versus 35

"Aperuit." RAB. "Thesaurum scientiae aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: "Dilata os tuum, et implebo illud"."

Mystice, os Ecclesiae Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is praedicetur quem prius nesciebant.

"Evangelizavit." Solvit quaestionem illius interrogantis: "De quo propheta dixit?" Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est.

Versus 36

"Ad quamdam aquam." Ad hoc enim praedicatio duxerat, ut aqua indigeret, quae de baptismo in via audierat.

Versus 37

"Si credis." RAB. "Non ignorabat ejus fidem, sed volebat manifestam confessionem, ut baptizaturis et baptizandis daretur exemplum interrogandi et confitendi."

Versus 39

"Spiritus Domini." RAB. " Vel Spiritus irruit in eum fortiter, sicut et in apostolos, etc., usque ad in quos Spiritus descenderat?"

Versus 40

"Inventus est." Ab hominibus qui in raptu non inveniebatur, quia ambulavit in solitudine, vel nimia velocitate.

"Caesaream." BEDA. "Caesaream Palaestinae dicit ubi infra domum habuisse describitur, quae usque hodie demonstratur, necnon et cubiculum filiarum quatuor ejus prophetantium virginum."

PrevBack to TopNext