Caput 15
Caput 15
Versus 1
"Et vidi," etc. In his tribus visionibus supradictis, id est revelatione mysteriorum, datione tubarum, et in pugna mulieris contra diabolum, a principio redemptionis prosecutus est ordinem usque ad diem judicii: in his vero tribus sequentibus, circa ultima tempora immoratur, quia de his praecedentibus in aliis divinis Scripturis dictum enucleatius, de illis vero parum et occultius. In hac ergo quinta visione, materia sunt septem angeli tenentes phialas, in quibus continentur plagae, id est destructiones iniquorum qui tempore Antichristi erunt, quae destructio maxime hortatur praesentes ad patiendum. In sequentibus ponit visiones tres, cum quatuor sint supradictae. Sed omissa prima, quae fuit de correctione ecclesiarum, de aliis tribus dicit, consideratione tamen.
Versus 2
Versus 3
Versus 5
"Et post haec." Cum ostendissent illos angelos habere potestatem plagandi, dicturus quas plagas illi sunt illaturi, prius proponit causam qua ostendit illos dignos esse qui plagas sunt passuri, scilicet quia omnia mysteria Ecclesiae sunt revelata omnibus volentibus intrare, quae isti malo merito suo non possunt intelligere.