Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

Versus 10

"De qua existi." Mente, duce Moyse, id est docente lege terrenas voluptates despicere, et terram promissionis duce Jesu intrare.

"In hortorum." Quia carnales quique praesentem felicitatem et copiam rerum temporalium appetunt sibi multiplicare.

Versus 12

"A principio anni." Ab initio scilicet bonae voluntatis usque ad perfectionem boni operis cursum vitae dirigit. "Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate".

Versus 14

"Temporaneam," etc. Quia electis suis priore tempore legis intellectum contulit; serotinam pluviam tribuit, quia ultimo tempore incarnationis suae mysterium patefecit nobis.

"Et serotinam," etc. Quia novissima hora est, cum praedicatio ejus ad nos pervenit, qui dicit: "Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum".

Versus 20

"Scribes ea super postes." AUG., quaest. 17. "Hoc secundum litteram an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur?"

Versus 29

"Montem Garizim." Garizim interpretatur Divisio vel Advena; Hebal, Vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant, et se advenas et peregrinos in hoc mundo judicant, etiam aeternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vitae se praecipitant, carnalibus desideriis servientes, aeternae maledictioni subjacebunt

PrevBack to TopNext