Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Et nunc, Israel, audi praecepta et judicia. Non addetis." Docet normam aequitatis, et omnem haeresim percutit. Vetat enim rectae doctrinae aliquid pravae intentionis addere, vel aliquid veritatis subtrahere: via enim regia incedendum est, non ad dexteram vel ad sinistram; unde: "Quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis". Similiter ait Joannes: "Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; si quis diminuerit, auferet Deus partem ejus de libro vitae".

Versus 7

"Nec est alia," etc. Non est alia natio tam grandis, dignitate, scilicet donorum, non multitudine populorum. Nec enim gens Judaeorum numero vincebat alias gentes aut potentia, sed patrum praerogativa et dignatione divina.

Versus 9

"Quae viderunt." Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.

Versus 16

"Sculptam similitudinem. (AUG., quaest. 4 in Deut.)" " Forsitan his duobus vocabulis unam rem significavit, etc., usque ad quod de hominibus usitatum est."

Versus 18

"Qui sub." AUG., quaest. 5. " An aquam terram intelligi voluit, etc., usque ad et animalia terrena habere non posset."

Versus 19

"Quae creavit." AUG., quaest. 6. " Non ita dictum est, etc., usque ad sed non cultum quem habent aliae gentes."

Versus 23

"Sculptam similitudinem." AUG., q. 7. "Hic generaliter loquens similitudinem posuit, imaginem tacuit, quia si sit nulla similitudo, nec imago."

Versus 26

"Testes invoco hodie coelum," etc. Μετονυμικῶς per id quod continet id quod continetur significat.

Versus 30

"Novissimo autem." Conversionem Israelis ad fidem Christi praenuntiat, ut postquam plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiat.

Versus 32

"A summo coelo." AUG., quaest. 8. " Cur non dixerit similiter a summo terrae, etc., usque ad cum hoc de novissima electorum congregatione dicatur."

PrevBack to TopNext