Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Versus 5

"Diliges Dominum." AUG., lib. I de Doctrina Christiana, c. 26, 27, 28. " Charitas non auferetur, etc., usque ad qui pro locorum et temporum vel quarumlibet rerum opportunitate magis nobis conjuncti sunt."

"Diliges Dominum Deum tuum," GREG., lib. VII Moral., cap. 10. " etc. Per amorem Dei gignitur amor proximi, etc., usque ad in bonis enim non agnoscitur amicus, et in malis non absconditur inimicus."

Triplicis naturae est anima: ideo jubetur diligere tripliciter. Non vult Deus amorem suum partiri, ut simul diligamus Deum, et aurum, vel uxorem, vel filios. "Nemo potest duobus dominis servire", ipse super omnia diligendus, ejus dilectio praeponitur.

Versus 8

"Et ligabis ea quasi signum." Hoc Pharisaei male interpretantes, in membranulis decalogum (id est, decem verba) scribebant, et ligata in fronte portabant. Quod usque hodie faciunt Babylonii, ut putentur religiosi. Unde: "Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias".

Versus 13

"Per nomen illius jurabis." AUG., quaest. 12. " Permittuntur jurare per nomen Dei, etc., usque ad qui autem omnino non jurat, longe a perjurio est."

Versus 16

"Non tentabis Dominum Deum." Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo.

PrevBack to TopNext