Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Obsecro." Hactenus ostendit omnia gratiae attribuenda, hinc de moribus monet, prius omnes communiter, post per singulos ordines.

Versus 2

"In charitate." AUG. "Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos semper habet ad Deum. Talis actio nec frangitur negotio, nec turbulenta est, nec mancida, nec audax, nec fugax, nec praeceps, nec jacens"

Versus 3

"In vinculo pacis." Id est pacem servantes. Haec autem pax est, si peccata quae sine damno tritici aut cum spe salutis corrigendorum eradicari non possunt, usque ad messem ultimam toleramus.

Versus 5

"Unus Dominus." Debetis servare unitatem, quia nobis est unus Dominus, non tres pro quorum diversis voluntatibus vos oporteat discordare. Et idem jubemini credere, et eodem modo operari. Et vobis est unus Deus creator omnium et pater procurando: et ideo nemo potest se alteri praeferre.

Versus 6

"Qui" Deus, "est super omnes," id est praecellit omnibus creaturis, cujus dignitas vos invitet, "et per omnia" diffusus, quia ubique, et ideo timendus; cum nusquam possit evitari.

"Et in omnibus nobis," per gratiam, qui unitatem servamus. Et sic non singulariter de una persona, sed communiter de omnibus, id est de Trinitate hoc accipitur.

Versus 5

"Una fides." Non numero, sed genere, quia similis in omnibus.

Versus 8

"Captivam duxit captivitatem." Id est eos quos diabolus captivaverat a paradiso, et proprios mundi et inferni fecerat, iterum captivos fecit Christus, dum ad coelum reducuntur.

Versus 11

"Prophetas" AMBR. "In Novo Testamento, prophetae dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura praedicentes, sicut Agabus, septemque filiae Philippi."

"Evangelistas." Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.

Versus 12

"In opus ministerii." Hos autem dedit in opus ministerii, ut quisque plene possit facere opus ministrationis sibi creditae. Si enim unus haberet omnia, non perfecte ageret singula.

"Ad consummationem." Id est, ut eos consummaret qui jam sancti sunt.

"Et in aedificationem." Id est, ut eos aedificent in corpus Christi, qui adhuc sunt alieni.

Versus 13

"Donec." Id est in "die" judicii.

"Omnes." Qui sumus in una et non discrepanti fide: et in una et non differenti unitate "agnitionis Filii Dei;" vel in virtutibus quibus agnoscitur Filius Dei in nobis; vel quibus agnoscemus eum in futuro.

"Occurramus." Nobis invicem de diversis mundi partibus, vel ipsi Christo, quasi desiderio currentes ad gaudium.

"In virum perfectum." Ut unusquisque sit vir perfectus et habens eamdem aetatem, quae est mensura et meta aetatis, ultra quam non accrescit aliquid naturaliter homini: in qua aetate Christus habuit plenitudinem annorum et corporis, in qua de hoc mundo transivit. Omnes enim in eadem resurgent, in qua Christus mortuus est et resurrexit, cujuscunque aetatis mortui fuerint.

Versus 15

"Christus." Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.

Versus 17

"Hoc igitur." Admonet ut caveant a consuetudine antiquae gentilitatis; quasi diceret: Quia Deus tot auxilia ad custodiam dedit unitatis, et quia crescere potestis et ei occurretis, ego dico, non obsecro ut prius.

Versus 18

"Obscuratum." Non parum: et ideo minus mirum est si in vanitate ambulant potius quam vos qui estis illuminati, et spem habetis vitae.

"A vita Dei." Duae sunt vitae: una corporis, altera animae; et sicut vita corporis est anima, sic animae vita est Deus: et quomodo si anima deserat, moritur corpus, sic anima moritur, si deserat Deus. Anima recedens a luce justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto plus repellitur a lumine veritatis, et in tenebrosis demergitur.

Versus 19

"Desperantes." Vel indolorii, quod ex Graeco trahitur, id est de peccato non dolentes.

Versus 21

"Sicut veritas." Hoc ideo dicit: quia sunt quidam in Ecclesia qui sub nomine Christi non sequuntur veritatem quam Christus docuit.

Versus 22

"Deponite." Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur.

"Veterem." Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur haec vetustas et novitas

Versus 23

"Spiritu mentis." Non ibi duas res intelligi voluit Apostolus quasi aliud sit mens, aliud spiritus mentis, sed quia mens spiritus est. Simile dictum est: "In exspoliatione corporis carnis," id est carnis quae corpus est. Mens ergo, vel ratio, vel intelligentia, imago Dei est, qua praeest homo caeteris: qui creatus in agnitione Dei, postquam peccato desipuit, in eadem renovatur, ut incipiat illa imago ab illo reformari, a quo formata est.

Versus 24

"Qui secundum Deum creatus est." Conceptus est enim in utero virginali, opere Spiritus sancti de semine mulieris sine semine viri. Hoc novum fuit; unde Jeremias: "Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum in gremio uteri sui".

Versus 25

"Propter quod." Exsequitur partes veteris et novi hominis.

"Cum proximo." Etiam gentili: quia omnis homo proximus conditione primae nativitatis, vel spe conversionis omnis debet putari proximus.

Versus 26

"Irascimini," id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiae, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: "Noli esse nimis justus qui perit justitia sua". Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur.

"Sol non occidat." Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat.

"Sol non occidat." Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.

Versus 27

"Nolite," etc. Duae sunt portae quibus diabolus intrat: cupiditas et timor de terrenis. Eisdem in contrarium versis Deus intrat. Illi sunt claudendae, isti aperiendae.

Versus 29

"Omnis sermo," etc. In Dei servo omnia bona debent videri, nec ex aliqua parte puritas ejus debet maculari.

Versus 30

"Et nolite contristare." Per inobedientiam, "Spiritum sanctum," id est praedicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.

Versus 31

"Omnis amaritudo." Haec etiamsi fiant accedentibus causis, tamen temperanda sunt.

"Blasphemia." Blasphemia est per quam de ipso Deo falsa dicuntur. Et ideo pejus est blasphemare quam pejerare, quia pejerando falsae rei adhibetur testis Deus; blasphemando autem de ipso Deo falsa dicuntur.

PrevBack to TopNext