On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 2
"Primum." Scilicet inter mandata quae sunt ad hominem in secunda tabula. Ad duo namque praecepta charitatis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum praeceptum Dei tres chordae pertinent, id est, tria mandata, quia Deus Trinitas est. Ad alterum vero praeceptum, scilicet proximi, septem chordae, id est septem mandata. Et illa tria ad Deum pertinentia sunt in prima tabula. Et alia septem ad proximum, in secunda tabula scripta erant. Inter quae hoc merito primum est, quia, sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario. Cujus mandati additur promissio quod non in aliis est.
Versus 5
Versus 12
"Mundi rectores." Non ideo sic appellantur, quia regunt mundum, qui constat ex coelo et terra; sed mundum peccatores dicit, de quo Joannes: "Et mundus eum non cognovit". Talem mundum illi regunt, contra quos habemus perpetuas inimicitias: quia et quod patimur homines importunos, illi faciunt. Instigant enim et inflammant illos et tanquam vasa sua movent, et velut organa tangunt. Contra illos habemus occultam luctam, ad quam nos armat Apostolus.
"Tenebrarum." Ne putentur daemones hunc visibilem mundum regere, subdit quid nomine mundi intellexerit: "Tenebrarum harum," id est peccatorum; quasi: Non dominantur daemones mundo qui constat coelo et terra, sed peccatoribus.
"Contra spiritalia." Quasi: Timendi hostes quia spiritales et invisibiles, et quia nequam: et non pro parva re, sed pro coelesti haereditate tollenda pugnant. Ut coelestia dicit virtutes, in quibus pugnam daemonum patimur, vel spiritus nequam sunt in coelestibus, id est in hoc inferiori aere. Ipsi enim quasi equites pugnant in equis hominibus. Equites ergo occidamus, equos possideamus.
Versus 14
"Succincti lumbos vestros," etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem.
"Induti loricam justitiae." Recte lorica justitiae comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricae potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quae in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.
Versus 15
Versus 17
"Et gladium spiritus." Verbum Dei est gladius bis acutus, docens de temporalibus et aeternis. Illorum consolationem in Veteri, istorum perfectionem in Novo Testamento promittens. Quod enim temporaliter nobis promissum est, ad unam partem gladii: quod vero in sempiternum ad aliam partem gladii pertinet. Nam et ideo duo Testamenta dicuntur, quia Vetus terrena promittit, Novum aeterna. De hoc gladio Dominus ait: "Non veni pacem mittere in terram, sed gladium". Iste gladius vere acutus est, quia eum quem fecit a mundo dividit.