Caput 1
Caput 1
BEDA in Esdram, tom. II. " Sicut Cyrus destructo Chaldaeorum imperio populum Dei liberavit, etc., usque ad quibus fidem sui nominis et spem salutis cunctis qui ad regnum suum pertinent, id est, electis, praedicat."
Versus 3
"Quis est in vobis." ID., ibid. " Magna in his verbis fides regis, etc., usque ad eorumque animos et manus ad salutaria dirigeret opera."
"Ascendat in Jerusalem." ID., ibid. "Qui peccant vel saecularia curant in imo sunt: qui Deo placere desiderant, ad coelestia suspirent, omnes pompas mundi et illecebras aeternorum amore transcendant, et aedificent domum Deo in Judaea, in confessione scilicet suae iniquitatis et divinae miserationis, praeparent corda sua quae Deus habitare et illustrare dignetur, et proximos ad idem invitare verbis et exemplis nitantur."
Versus 4
Versus 5
"Et surrexerunt." BEDA, ibid. " Cyrus omnia praecepit, imo permisit in Jerusalem ascendere et aedificare domum Domini, etc., usque ad et ideo collatae misericordiae particeps esse meruit."
"Principes." ID., ibid. "Principum enim patrum, id est magistrorum, est opere et doctrina errantium mentes, in studio boni operis aedificare. Scribae docti in regno coelorum, qui merita sensusque auditorum solerter examinantes, dijudicare norunt quem in quo grado ministerii ecclesiastici promoveant."
"Ut ascenderent." ID., ibid. "Quotidianis profectibus velut quibusdam gradibus ascendit ad summam virtutum quae sunt in aeternae pacis visione. Primi gradus sunt propriam vitam corrigere. Secundi de proximorum erratibus laborare. Supremi post opera bona et doctrinam gaudia perpetuae remunerationis exspectare."