Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Versus 1

"Audierunt autem hostes Judae et Benjamin," etc. BED. in Esdr. " Hostes Judae et Benjamin Samaritas dicit, etc., usque ad qui ad dexteram judicis benedictionem et regnum aeternum percepturi sunt. Dicunt ergo:"

Versus 2

"Aedificemus vobis." ID., ibid. " Cum affectant haeretici auctoritatem sibi praedicandi inter catholicos tribui, etc., usque ad in aperti persona hostis accerrime impugnavit."

Versus 3

"Non est nobis." Non est haereticorum aedificare Ecclesiam a qua sunt alieni, sed tantum eorum qui Christo vero regi et sacerdoti adhaerentes, principes patrum vocari meruerunt, et pro pia cura quam habent erga eos qui Christum videre desiderant.

Versus 4

"Factum est autem." ID., ibid. " Quoties haeretici non solum in civitatibus, sed etiam in provinciis perverse docendo vel etiam saeviendo dogma confessionis verae impediebant, etc., usque ad sapientibus architectis reaedificandae post captivitatem ejusdem domus copia suppeteret."

"Populi Judae." Populum Juda, id est confidentem et glorificantem, dicit eum qui integramente Domino aedificare, id est ad voluntatem ejus faciendam et gloriam quaerendam omnium quos potest animos et ora convertere quaerit.

Versus 5

"Conduxerunt." ID., ibid. " Notanda distinctio verborum, etc., usque ad cum principum terrenorum contra Ecclesiam praesidia acquirunt, quod quantum noceat fidei, tempore Arianae perfidiae luce clarius innotuit."

Versus 6

"In regno autem Assueri." ID., ibid. " Hunc Artaxerxem, etc., usque ad sed quasi minoris potentiae illum haec tractare et decernere permisit."

BEDA., ibid. " Artaxerxes cui suadetur et suasus praecepit ne Jerusalem aedificetur, etc., usque ad denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca, possederunt."

Versus 14

"Laesiones." Quia nequeunt sufferre, qui regnum diaboli conantur impugnare, timent bella concitari in Ecclesia, ne haereses et fallaciae eorum cum dogmate gentilium debellentur, duce illo qui ait: "Non veni pacem mittere, sed gladium". Et iterum: "Ignem veni mittere in terram", etc., gladium, scilicet verbi Dei quo adversarios sternat, ignem charitatis, quo suorum corda accendens omnia contrariae sectae arma et scuta comburat.

Versus 15

"Quoniam urbs." BEDA ubi supra. " Ipsi hostes iterum de civitate Domini confitentur, etc., usque ad id est inchoationem et perfectionem honorum Deo a quo acceperant bene vivendo et gratias agendo referunt."

Versus 16

"Trans fluvium." Euphratem scilicet, intra quem Syria est, qui baptismum significat, quia unus est de quatuor fluminibus paradisi, qui totum orbem irrigant, sicut quatuor evangelistae ab uno fonte vitae, id est Christo inspirati, consona voce cunctis gentibus lavacrum salutis praedicant, vel quia Euphrates frugifer interpretatur: quod congruit sacramento quo orbis ablutus et sanctificatus fructum animarum, tricesimum, sexagesimum et centesimum Deo gignit.

Versus 17

"Verbum misit rex ad Reum Beelteem." BEDA ubi supra. " Quaerit rex Persarum, etc., usque ad qui Ecclesiam persequuntur et prohibent aedificari."

"Habitatores Samariae." Habitant hostes Jerosolymorum in Samaria, quae interpretatur custodia, non quod praecepta fidei et veritatis custodiant, qui visioni verae pacis obstinate repugnant, sed quia custodiam virtutum penes se manere jactant, cum adversus moenia pacis per haeresim pugnant.

Versus 23

"Itaque exemplum." BEDA, ibid. " Patet ordo historiae, etc., usque ad et rex tantum prohibuisset construi civitatem."

PrevBack to TopNext