On this page
Caput 6
Caput 6
Versus 1
"Tunc Darius." BEDA in Esdram, lib. II, tom. II. "Josephus nomen loci in quo hae Cyri litterae sint inventae, ita posuit; et inventus est in Egbathanis constructa urbe in regione Mediae codex. Porro alia translatio sic habet: In Egbathana in aedificio tutissimo regionis Medorum: unde videtur quod nomen Medena non aliud quam Mediam significat."
Versus 6
"Nunc ergo." Significat Artaxerxes, qui domum Dei et civitatem aedificari vetat, eos qui constructioni Ecclesiae sanctae motis persecutionibus contradicunt, inter quas Ecclesia maxime martyrum victoria floruit. Darius autem piam illorum regum devotionem, qui agnita fidei Christianae pietate non resistere, sed suis decretis eam adjuvare curabant, e quibus multi interdictis persecutionibus priorum, seipsos cum subjectis populis ejusdem fidei sacramentis consecrari voluerunt: quibus bene convenit quod Darius adjungit: "Sed a me praeceptum est quod," etc. Quis enim explicare valeat quantum Ecclesia liberalitate regum adjuta sit et locupletata?
Versus 9
Versus 11
"A me ergo." Gravissima poena voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quae haberet et animae suae, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret.
Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiae repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitae gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento saevis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.
Versus 12
"Deus autem." Decretum suum divinae potentiae confirmari desiderat, et ipse ut homo temporali regno praeditus pro pace domus Dei publica lege omnia quae potest facit. Quod nunc quoque in Ecclesia geritur, cum terrenae potestates ad fidem conversae pro statu Ecclesiae publica edicta proponunt, et hanc Domino juvante et inimicos debellante placidam pacem semper habere capiunt.
Versus 14
"Juxta prophetiam." Praedixerant enim, quia si aedificando templo insisterent, mox donante Domino et opus ipsum complerent, et bonis omnibus abundarent.
BEDA ubi supra. " Nemo quod Aggaeus dicit sub Dario rege jacta esse templi fundamenta, etc., usque ad aliquando separatim sub nomine gazophylaciorum, vel exedrarum, vel porticuum, vel atriorum; unde: "Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri"."
"Et Artaxerxe." Quaeritur quomodo, jubente Artaxerxe, dicatur domus constructa, cum statim subjungitur eam, regnante adhuc Dario, fuisse completam et dedicatam, nisi forte credendum est etiam Artaxerxem, misso auro et argento, jussisse: ubi si quid minus in aedificio vel ornatu templi vel vasorum esset completum, perficeretur. Nam Esdra illuc properante, scriptum est quod idem rex cum principibus vel consiliariis suis plurimum auri et argenti et vasorum miserit ad templum.
Versus 15
Versus 17
"Et obtulerunt." Offerunt in dedicatione hostias, cum pro errantium conversione Deo gratias agunt, cum multi conspecta devotione eorum ad majora se virtutum opera accingunt, ne sint segniores eis in operando, quibus innocentiores fuerunt minus peccando. Multi etiam qui in fide praecesserunt, ferventiora novitiorum studia aemulantur.
"Hircos caprarum." Hirci in hac vita offeruntur pro peccato, cum electi Deo supplicant, ut liberentur a peccatis: offeruntur in futuro, cum gratias agunt qui liberati sunt, ideoque "misericordias Domini in aeternum cantabunt" ; quia semper miseros se fuisse et dono ejus liberatos esse memorabunt.
"Pro peccato." Pro peccato etiam totius Israel offerunt, quia oportet sic eos qui nobiscum sunt, bonis favere; sic illorum bona imitando, nostra facere, ut etiam pro statu totius Ecclesiae Dominum deprecemur. Unde in oratione Dominica nemo sibi specialiter aliquid petit, sed omnibus qui eumdem Patrem habent in coelis. Item, aedificato templo, dedicatio sequitur, cum completa in fine saeculi summa electorum perveniet ad gratiam coelestium praemiorum, in qua hostiae offeruntur: de quibus eadem domus, id est Ecclesia, post captivitatem mortalis aerumnae reaedificata per gloriam immortalitatis dicit: "Dirupisti, Domine, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis". Et quia offeruntur non solum pro donis virtutum, sed et pro mundanis sordibus vitiorum: bene post vitulos, arietes et agnos hirci pro peccato totius Israel offeruntur: gratia enim de qua virtutum beneficia confert, etiam scelera aufert. Nec in domo Dei habet Pelagius locum, qui se suosque persuadebat libertate arbitrii vel liberari a malis, vel confirmari posse in bonis.
Versus 18
Versus 19
"Fecerunt autem filii." Ideo specialiter aedificata et dedicata domo Domini celebratio paschae memoratur, cum nulli dubium esset tum religiosos pascha suo tempore celebrare, ut mystice insinuaretur hanc esse summam perfectionis, cum praeteritis omnibus mundi illecebris tota semper intentione mentis alterius vitae meditamur ingressum. Pascha enim transitus interpretatur, quia filii Israel in eo per immolationem agni de Aegyptiaca servitute ad libertatem transierunt, vel ipse agnus, id est Christus, pro nobis immolatus transivit ex hoc mundo ad Patrem, quod imitamur cum ab infimis voluptatibus ad coelestia quaerenda transimus, et vere perficimus, cum a carnis ergastulo soluti coeleste regnum intramus.
Versus 22
"Et fecerunt solemnitatem." ID., ibid. " Potest hoc in loco celebratio paschae ad tempus nostrae resurrectionis typice referri, etc., usque ad cujus nobis septilormem Propheta gratiam commendat."