Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Versus 7

"Qui fuit." Esther dicitur absconsa, Edissa, misericordiam consecuta. Haec est gentium Ecclesia, quae in abscondito cordis nutriens castitatem fidei, misericordiam et gratiam coram oculis Domini invenit, repudiata synagoga, quae in Osee vocabatur absque misericordia. Hanc nutrit Mardochaeus spiritualis, et adoptat in filiam qui est doctor gentium in fide et veritate, et est de stirpe Jemini, hoc est de stirpe Benjamin.

Versus 8

"Esther." Hanc Nabuchodonosor spiritualis et rex confusionis a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatriae transtulit, sed pietas divina ad viam veritatis per praedicatores revocavit.

Versus 9

"Et septem puellas." Id est, fideles animas Spiritu sancti gratia regeneratas atque dedicatas quae ejus sequuntur vestigia, fide, doctrina, et operatione, de quibus dicitur: "Adolescentulae dilexerunt te nimis."

Versus 10

"Quae noluit." Quia peccatorum labe et sordibus idololatriae per baptismum mundata, opprobrium pristinae iniquitatis non sustinuit ultra.

Versus 13

"Ingredientesque." Quaecunque anima certat ad thalamum Christi properare, condignum a suis doctoribus accipit ornamentum, et quo magis se devotam ad agnitionem fidei, et exercitium operis praeparat, eo amplius a doctoribus instruitur, ut de competentium numero, ad sanctae Trinitatis integram fidem et confessionem ac perceptionem baptismi et unctionem chrismatis, ut coelesti sponso veraciter jungatur, accedat.

Versus 14

"Atque inde." Qui se ab Ecclesia per vitiorum sordes separaverit, merito in secundas aedes retruditur ubi concubinae regis morantur: quia sanae fidei casus descensum honoris meretur, nec habet ultra potestatem ad regem redire, nisi superna gratia visitatus, in pristinae statum dignitatis restituatur.

Versus 15

"Evoluto autem." Id est, transactis quinque aetatibus mundi, quibus patrum propago processerat, instabat sexta aetas veniente Redemptore, in qua gentium multitudo per Evangelium vocanda erat.

Versus 16

« Tebeeth. Apud Hebraeos; Xudimos, apud Graecos; Januarius est apud Latinos. In quo Dominus incarnatus octavo die circumcisus a magis adoratus, et mysticis muneribus est honoratus, in quo etiam a Joanne baptizatus esse praedicatur.

Versus 19

"Cumque et secundo." Non sufficit Christo primitivam sibi sociare Ecclesiam, sed per praedicatores de gentibus multitudinem acquisivit copiosam; unde: "Alias oves habeo quae non, etc. ."

Versus 21

"Duo eunuchi regis," etc. Possunt in duobus eunuchis schismatici et haeretici notari, qui fraudis et malitiae venenum corde gestantes, contra veritatem consiliantur ut eam credentibus auferant, et Christum, id est fidem Christi, in ipsis fidelibus interficiant: sed eorum iniquitatem sancti doctores manifestant, ut innocentes salventur, et illi justa ultione puniantur.

Versus 23

"Historiis et annalibus traditum coram rege," etc. Duobus Testamentis, in quibus scriptum est, quae justis praemia, quae injustis debeantur supplicia; unde: "Ibunt hi in supplicium aeternum: justi autem in vitam aeternam ." Et in Ezech.: "Justitiae justi super eum, et impietas impii erit super eum ."

PrevBack to TopNext