On this page
Caput 19
Caput 19
Versus 1
"Mense tertio," etc. ORIG. "Alia littera: "Mensis autem tertii exitus filiorum Israel de terra Aegypti: hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Israel contra montem. Et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Haec dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Israel,"etc. Et paulo post: "Descende et contestare populo, et purificabis illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertiam. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo."Hoc die reperitur dari lex, quae in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Aegypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei."
Versus 3
"Moyses autem," etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. "Alia littera: "Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum."Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quae ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit."
Versus 7
"Exposuit omnes sermones," etc. GREG. "Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis praemiis quae debentur servantibus, et beneficiis praeteritis quae jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandae devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur."
Versus 10
"Vade ad populum," etc. ORIG. " "Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium,"etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod praecipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. XXII: "Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?"Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad coenam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad coenam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. IX: "In omni tempore sint vestimenta tua munda."Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. VII: "Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus."Act. XI: "Quae ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris."Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. VII: "Bonum est homini mulierem non tangere,"salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. VII: "Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes.""
Versus 11
"In die enim tertia," etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Israel de Aegypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat.
Versus 12
"Cavete," etc. RAB. "Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad praedicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte praesumere, sed Dei vocationem sequi."