On this page
Caput 22
Caput 22
Versus 1
"Si quis furatus fuerit," etc. STRAB. "Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judaeus quilibet intelligitur, quem si quis Judaeus vendiderit, poenae legis subjacebit, quae continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: "Sicut ovis ad occisionem ductus est". Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum poenitentiam agat."
Versus 6
"Si egressus ignis", etc. RAB. "Ignem succendimus, cum correctionem subditis praeparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes laedamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre coeperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam poenitentiam gerat, et quod per inertiam laesit, studiose restituat."
Versus 14
"Qui a proximo," etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro aeterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in praesentia ejus semper sumus. Unde II Cor. V: "Scientes timorem Domini, hominibus suademus." Et alibi, II Cor. XII: "Quasi coram Deo, in Christo loquimur." Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo praesente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. V: "Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem."
Versus 22
"Viduae et pupillo non nocebitis." RAB. "In vidua, sancta Ecclesia, quae in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet praesentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant."