Caput 29
Caput 29
Versus 2
"Vidit puteum in agro," etc. Aqua putei scientia Veteris Testamenti: quam lapis claudebat, quia littera legis spiritualem sensum in eo celabat; sed veniente Christo lapis remotus est, cum per praedicationem Novi Testamenti umbra legis exclusa et veritas Evangelii patefacta est.
Versus 11
"Osculatus est eam." AUG. "Consuetudinis fuit maxime in illa simplicitate antiquorum, ut propinqui propinquos oscularentur, et hodie fit in multis locis. Sed quaeri potest quomodo illa ab ignoto osculum acceperit, si postea indicavit Jacob propinquitatem? Ergo intelligendum est: aut illum, qui propinquitatem noverat, fidenter in osculum irruisse, aut postea Scripturam narrasse per recapitulationem, cum primum Jacob indicaverit quis esset."
Versus 16
"Nomen majoris Lia," etc. Victorinus martyr Rachel et Liam in similitudinem Ecclesiae et Synagogae interpretatus est. Liam majorem natu Synagogam significare existimat, quia prior populum Dei genuit: quae oculis lippa dicitur, quia lex per Mosen data cooperata est et signata. Rachel minor et pulchra, prius sterilis, post fecunda, Ecclesiam signat, quae tempore posterior, sed sancta corpore et spiritu. Oculi ejus decori, quia Evangelium videre meruerunt. Sed diu sterilis dum Synagoga populum generavit. Pro Rachel Jacob servivit, et supponitur ei Lia: quia Christus ut Ecclesiam sibi assumeret, prius sibi Synagogam conjunxit.
Versus 20
"Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis." Servitus Jacob septem annorum pro duabus uxoribus, praesentis vitae tempus signat, quod septem diebus volvitur; in quo Dominus formam servi accepit, obediens Patri usque ad mortem. Jacob servivit, quia "filius hominis non venit ministrari, sed ministrare :" Ille oves pavit, et Christus dixit: "Ego sum pastor bonus." Ille pro mercede varium pecus sibi abstulit: Christus diversarum gentium varietatem sibi congregavit. Ille tres virgas amputatis corticibus in alveis aquarum posuit, ut earum contemplatione multiplicarentur oves: et Dominus noster in aqua baptismatis trium personarum nomina Patris, et Filii, et Spiritus sancti, populo fideli proposuit, ut qui hoc pleno corde prospexerit, efficiatur ovis Dei.
"Et videbantur illi pauci dies," etc. Quomodo hoc dictum sit quaerendum est, cum et breve tempus longum videatur amantibus? Dictum est ergo propter laborem servitutis, quem facilem faciebat amor.
AUG., lib. XXII contra Faustum. " Pro ingenti crimine objiciuntur Jacob quatuor uxores. Sed quoniam tunc mos erat, crimen non erat; nunc autem crimen est, quia mos non est, etc., usque ad nisi concupiscentiae carnalis flagrantia."
Versus 26
"Non est in loco nostro consuetudinis," etc. ID., ibid. " Major appellatur quae tempore prior est, etc., usque ad ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda."