On this page
Caput 49
Caput 49
In benedictionibus Jacob historia tenenda, et allegoria investiganda: historia de divisione terrae promissionis, allegoria de Christo et Ecclesia, quae in novissimis temporibus revelanda; prius tamen historiae fundamenta sunt jacienda.
Versus 9
"Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo," etc. ISID. "Vel catulus leonis in somno requievit, quia non necessitate, sed potestate. Unde: "Potestatem habeo ponendi animam meam, et nemo tollit eam a me, sed ego pono eam ."Quod vero addit, "et ut catulus leonis,"inde enim mortuus unde natus. Aiunt physici quod catulus leonis, cum fuerit natus, tribus diebus dormit et tribus noctibus. Deinde patris fremitu tremefactus cubilis locus excitat dormientem: Christus quoque in cubili sepulcri tribus noctibus jacens, somnium mortis implevit. Bene ergo Christus ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitatem, sed et imperium vicit, et ut catulus leonis, quia die tertia resurrexit. Unde additur."
Versus 10
"Non auferetur sceptrum de Juda," etc. Tandiu enim ex semine Judae reges apud Judaeos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judaeorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judaeorum.
Versus 11
"Ligans ad vineam pullum suum," etc. Gentes quas sibi subjunxit. Unde Ezech. XVIII: "Vivo ego, dicit Dominus, nisi hos homines induam sicut vestimentum." Nos enim Christus in sanguine uvae mundavit quando sicut botrus in ligno crucis pependit, et ex latere ejus aqua in ablutionem, et sanguis exivit in redemptionem.
Versus 12
"Pulchriores oculi," etc. ISID. "Quia doctrina eorum austeritatem veteris legis exsuperat, et evangelica praecepta clariora sunt quam legis mandata."
"Lacte," id est doctrina legis, quae carnalem populum vel parvulum lacte alebat: sed "candidiores," Ecclesiae doctores, qui fortem et validum verbi cibum manducant, et distribuunt. Unde Hebr. V: "Perfectorum est solidus cibus," qui bene candidiores lacte dicuntur, quia candidi, puri et ab omni macula liberi.
Versus 13
"Zabulon in littore," etc. Ut credentibus refugium et periclitantibus demonstret fidei portum. Contra omnes terminos saeculi solidata exspectat naufragium Judaeorum et procellas haereticorum: qui circumferuntur omni vento doctrinae, inde etiam apostoli aliqui assumpti: ibi saepe Dominus docuit. Pertingit autem usque ad Sidonem, id est, usque ad gentes pervenit. Unde Isa. IX: "Terra Zabulon, et terra Nephthali, via maris trans Jordanem," etc. Sidon, "venatio:" et ex eis locis sumpti sunt venatores, de quibus dicitur Jer. XVI: "Mittam venatores multos, et venabuntur vos in omni monte."
Versus 14
Versus 16
"Dan judicabit populum suum," etc. ISID. in Gen., tom. V. " Alii per haec verba putant praedici Antichristum de tribu Dan futurum, etc., usque ad et post beneficia fictae dulcedinis exercet cornua potestatis."
"Dan judicabit populum suum sicut unum de sceptris Israel. Fiat Dan coluber in via, regulus in semita, mordens ungulas equi, et cadat ascensor ejus retrorsum. Salvatorem tuum exspectabo, Domine." HIERON., ubi supra. " Samson judex Israel de tribu Dan fuit, etc., usque ad et ipse erit exspectatio gentium."
Versus 19
"Gad." HIERON. " Latrunculus latrocinabitur ante eum, etc., usque ad et victis hostibus fortiter dimicavit."
"Gad accinctus praeliabitur ante eum." ISID. "Christus ante et retro praeliabitur contra Antichristum: ante, occulto adventu humilitatis; post, manifestata gloria majestatis. Unde Moyses Deut. XXXIII: "Benedictus in latitudine Gad, quasi leo requievit: cepitque brachium et verticem, et vidit principatum suum."Christus enim in sepulcro quievit, verticem et superbiam excelsorum humiliavit, et ei datus est principatus, et honor, et regnum."
Versus 21
Versus 27
Versus 28
"Omnes hi in tribubus," etc. Quaeritur cur Jacob omnes quos de liberis et ancillis genuit, aequali honore filios et haeredes constituerit? quia sicut Christus omnibus qui per fidem corpori ejus conciliantur, pari honore et gloria coelestia praemia largitur. "Non est enim ibi discretio an Judaeus sit an Graecus, Barbarus an Scytha, servus an liber: quia per omnia et in omnibus" Christus, qui formam servi induit, et pro libero et pro servo servivit, ut omnibus aequale donum largiatur. Quicunque enim fidem Domini promeretur, nullis maculis carnalis nativitatis offuscatur. Unde Joel. II: "Effundam de spiritu meo super omnem carnem."
Versus 32
"Appositusque," etc. STRAB. "Quaerendum de quo populo dicatur? Nam de patribus nulla quaestio est. Notum est enim quod ad Abraham et Isaac appositus est, sed populus multitudo est. Illi autem tam pauci non poterant populus dici. Intelligendum ergo hoc etiam de angelis dici, ad quorum societatem, de mundo transeuntes, apponuntur sancti. Unde Hebr. XII: "Accessistis ad montem Sion, et ad Hierusalem coelestem, et ad frequentiam angelorum,"etc."