On this page
Caput 9
Caput 9
Versus 4
"Carnem cum sanguine." ISID. "Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terrae et hominis fragilitatem."
Versus 9
"Ecce ego statuam pactum," etc. Testamentum posuit Deus inter se et homines et omnem animam vivam, ne perdat eam diluvio, arcum scilicet, qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet. Illi enim non pereunt diluvio separati ab Ecclesia, qui in prophetis et in omnibus sanctis Scripturis, tanquam in Dei nubibus, agnoscunt gloriam Christi, non suam quaerunt. Sed ne adoratores hujus solis intumescant, sciant ita Christum significari per solem sicut per leonem, per agnum, per lapidem, similitudinis causa, non proprietatis substantia.
Versus 13
"Arcum meum ponam," etc. ALC. in Gen. "Arcum dedit Deus in signum securitatis, ne homines formidolosi timerent altero diluvio deleri, pluviarum inundationes saepe cernentes. Hic in coelo positus est, ut ab omnibus videri possit, et pro quacunque tribulatione ad eum attollamus oculos cordis, qui habitat in coelis. Quia vero arcus non est nisi ex radiis solis et humida nube, videtur quod ante diluvium non fuissent pluviae. Poterat autem ex rore et fontium inundatione terra fecundari."
Versus 18
"Erant igitur filii Noe," etc. HIER. in Q. Hebr. "Saepe LXX non valentes "heth"litteram, quia duplicem aspirationem sonat, in Graecum vertere, χ "chi"Graecam addiderunt, docentes in hujusmodi vocabulis esse aspirandum. Unde "Cham"transtulerunt pro eo quod est "Ham,"a quo Aegyptus usque hodie lingua Aegyptiorum dicitur Ham."
Versus 21
Versus 22
"Quod cum vidisset," etc. PROCOP. in Gen. "Ex his circumstantiis Chami peccatum amplificatur. Despectui habet parentem, effutit quam turpiter jacuerit pater, nec uni ex fratribus nuntiat, sed utrisque: si plures praesto fuissent, facinus detexisset omnibus: ridiculum ei visum est facinus cui minime debebat; dignum erat id factum pudore et cautela, ne ad caeteros ejus infamia dimanaret: nec his qui domestici erant id annuntiat, sed externis."
Versus 23
"At vero Sem," etc. GREG. in Moral. "Aversari dicimur quod reprobamus. Quid est ergo quod filii verenda patris superjectis dorso palliis aversi veniendo operuerunt, nisi quia bonis subditis sic praepositorum suorum mala displicent, ut ab aliis nota occultent: operimentum aversi deferunt, quia dijudicantes factum, et venerantes magistrum, nolunt videre quod tegunt."
Versus 25
"Maledictus Chanaan puer," etc. Ibid. "Non praetermittit Deus inulta peccata, sed ita judicium in nostra correctione incipit, ut in reproborum damnatione quiescat. Incipit enim judicium a domo Dei. Quis ergo finis eorum qui non crediderunt, qui temporalia flagella non sentiunt? Quia in aeternum peribunt; quorum nequitia Cham peccante figurata est. Cui dicitur: "Maledictus Chanaan puer,"etc. Patre peccante, filius sententiam accepit, quia reproborum nequitia hic diu proficit, sed perit in posterum."
Versus 26
Versus 27
"Dilatet Deus Japheth," etc. HIERON. "De Sem Hebraei, de Japheth gentiles. Quia igitur lata est multitudo credentium, a latitudine, quae Japheth dicitur, latitudo nominatur. Quod autem ait: "Et habitet in tabernaculis Sem,"de nobis prophetatur qui in eruditione et scientia Scripturarum, ejecto Israel, versamur."