Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Versus 1

"Charitas." Ab hoc loco moraliter instruit Apostolus, quasi diceret: Quia charitas est habenda, ipsa maneat in vobis, et "hospitalitatem nolite oblivisci. Per hanc enim quidam latuerunt," ut Loth nesciens esse angelos, sciens tamen quis in eis esset.

Versus 3

"Tanquam simul vincti," id est, sicut vobis vinctis velletis subveniri, vel laborantibus.

Versus 5

"Sint mores." Postquam sua Hebraei perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem.

"Sine avaritia." Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo.

"Non te deseram." Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, "ut confidenter dicamus," etc.

"Neque derelinquam." Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.

Versus 6

"Non timebo," etc. Homo omnis adversarius, etiam diabolus, qui homo ab officio, eo scilicet quod hominem decipiat.

Versus 7

"Mementote," etc. Quia longum est de singulis dicere, monet sequi magistros.

Versus 8

"Jesus Christus," etc. Hoc pertinet ad superiorem sententiam, ubi testatus est Deum dixisse: "Non te deseram, neque derelinquam." Poterat enim illis videri, quod haec promissio ad Josue tantum pertineret, ad quod respondet, quod et nos juvabit sicut juvit illum. Quasi: Non est dubitandum, quia qui heri, id est in praeterito, adjuvit Josue, hodie, id est in praesenti, adjuvat, et adjuvabit futuros per omnia saecula.

Versus 10

"Habemus altare," etc. Non studendum escis, quia habemus altare, id est corpus Christi, in fide cujus oblatae preces et operationes sunt acceptae Deo, "de quo edere non habent," etc.

"Tabernaculo," etc. Id est, observantiis legis, ut qui cibos discernunt et alia hujusmodi legalia servant, quae nomine tabernaculi signat, quia ad tempus sunt imposita; vel, nostrum corpus recte dicitur tabernaculum, quia ad tempus in eo manendum est, et ideo non est ei serviendium in desideriis.

Versus 11

"Quorum enim," etc. Per duplicem allegoriam, quarum una est Veteris, et altera Novi Testamenti, probat corpus Christi non esse edendum ab his qui tabernaculo deserviunt. Ad hoc enim corpora animalium extra castra cremantur, et propterea Christus extra portam passus est, ut nos, qui corpore et sanguine ejus a peccatis mundari volumus, improperia et angustias passuri, tabernaculi delicias deseramus.

"Animalium." Christus per illa animalia significabatur.

Versus 12

"Portam." Porta civitatis est sensus corporis, in quorum nullo Christus peccavit: et ideo extra passus. Et nos ostio sensuum vitiis clauso, extra patiamur.

Versus 15

"Per ipsum ergo." Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus.

"Confidentium." AUG. " Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat."

Versus 16

"Beneficentiae." Evacuata sententia pravorum de gula, redit ad mores.

"Beneficentiae," id est, largitatis in alios. Et si vestra substantia sit ablata, tamen ex his quae habetis eleemosynas date. Hoc supra dixerat: "Non deserentes collectionem."

Versus 17

"Ut cum gaudio." Faciamus utique ista cum gaudio, quando videmus homines proficere in verbis Dei. Tunc enim cum gaudio laborat operarius in agris, quando attendit arbores, et fructum videt; quando attendit segetem, et videt ubertatem. Tunc intelligit quod non sine causa laboravit, non sine causa dorsum curvavit, non sine causa manus attrivit, non sine causa frigus aestusque toleravit.

"Non expedit vobis." Non dico: non expedit illis, quia etiam illis prodest tristari de vobis. Nam illi praepositi, quando contristantur de malis vestris, expedit illis ipsa tristitia, sed non vobis. Similiter ergo in Dominico agro bonum operemur praelati et subditi, ut similiter de mercede gaudeamus.

Versus 18

"Orate pro nobis." Superbiam elationemque mentis quorumdam pontificum percutit, qui dedignantur precari subjectos, quatenus pro eis orationes fundant.

"Bonam conscientiam habemus," id est, conscientia nos non accusat, nec nobis conscii sumus quod vobis insidias fecerimus, nihil cum fictione protulimus, nihil negotiationis gratia fecimus. Ne ergo sinistre quid arbitremini.

"In omnibus." Accusabatur Apostolus quod suam gentem negligeret, sed ostendit se habere affectum ad omnes Judaeos et gentiles, de quorum praeteritis bonis gaudet, eisque in futuro meliora optat.

Versus 21

"Faciens, in vobis," etc. Nihil enim boni habere potestis, nisi illo praeveniente et subsequente.

Versus 22

"Etenim perpaucis," etc. Quasi: Non potest quisquam longitudinem sermonis abnuere, hoc quippe erat quod adversarii faciebant, et ideo latenter hoc tangit.

Versus 24

"Salutate omnes propositos vestros." Sicut generaliter omnibus scribit, ita generaliter omnibus praelatis et subditis salutem optat. Salutare enim est salutem optare.

PrevBack to TopNext