Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Versus 1

"Verba Jeremiae." HIER. "LXX: Verbum Dei, quia verba Jeremiae verbum Domini est."

Versus 2

"In diebus," etc.

"(ID)". Mirabilis Dei clementia. Jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Jerusalem, nihilominus populum ad poenitentiam vocat, mallens servare conversos quam perdere delinquentes.

Versus 5

"Priusquam te." Non quod ante conceptionem fuerit, ut haeretici suspicantur; sed quia praescivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quae non sunt tanquam ea quae sunt.

Versus 6

"A, a, a, Domine Deus." Detestatur officium quod pro aetate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnae et robustae aetatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur.

Versus 9

"Et misit," etc. ID. " Notandum quod hic manus Dei mittitur, etc., usque ad ut confidentiam accipiat praedicandi."

ID. " Quatuor tristibus duo laeta succedunt, etc., usque ad et propinare jubetur omnibus nationibus."

Versus 11

"Virgam vigiliarum." ID. " Virga vigiliarum, etc., usque ad resurrectione Domini floruisse narratur."

Versus 13

"Et factum est." Gradatim peccantes corripiuntur; qui noluerunt, percutiente virga, corrigi vel emendari, mittuntur in ollam succensam, de qua plenius Ezechiel.

"Ollam succensam." " Hinc Dominus ad Job dicit, etc., usque ad sed haec violenta et prava interpretatio est."

Versus 14

"Habitatores terrae." " De quibus in Apocalypsi, etc., usque ad et Petrus: "Electis advenis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae.""

Versus 17

"Tu ergo accinge," etc. ID. " Job quoque praecipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quae super montem posita latere non potest."

Versus 18

"Et in columnam." De qua Apostolus: "Columna et firmamentum veritatis". Et Petrus et Jacobus et Joannes "qui putabantur esse columnae Ecclesiae," et Paulo et Barnabae dederunt dextras communionis.

"Regibus Juda." ID. " Si quando reges Juda, etc., usque ad in Domino speret ut vincat."

PrevBack to TopNext