Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 23

Caput 23

Versus 1

"Vae pastoribus," etc. HIER. "Quia omnis spes Judaici regni defecit, transit ad principes Ecclesiae; et synagoga cum suis pastoribus derelicta atque damnata, ad apostolos sermo fit, de quibus dicitur, "Super eos suscitabo pastores", etc."

Versus 5

"Ecce dies veniunt, dicit," etc. ID. "Abjectis pastoribus synagogae, Scribis, scilicet et Pharisaeis, et apostolis in loco eorum substitutis, inducitur Christus pastor pastorum."

Versus 7

"Propter hoc," etc. ID. "Hoc totum caput in LXX non habetur, cujus hic sensus est: Quia non per Moysen populus Dei de Aegypto liberatur, sed per Christum de toto orbe; quod ex toto complebitur, quando ab oriente et occidente et septentrione et meridie venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob, "ut postquam intraverit, plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat"."

Versus 9

"Quasi homo madidus a vino." " Nullius intelligentiae, nullius sapientiae, etc., usque ad Jeremias enim interpretatur excelsus Domini."

"A facie Domini," etc. ID. "Considerato vultu omnipotentis Dei, id est, Patris et vultu Filii, qui est splendor gloriae, et figura substantiae ejus, propheta et anima et corpore perhorrescit, et se nihil esse intelligit, unde: "Ut jumentum factus sum apud te.""

Versus 10

"Luxit terra." Quidquid de terra Judaea juxta litteram intelligis, ad congregationem credentium referre poteris. Propter adulteria enim, et mendacia, et perjuria, virtutum et gratiarum sterilitas consequitur.

Versus 11

"Propheta namque," etc. Quando in Ecclesia Dei et maxime in principibus ejus, inveniuntur mala, scimus esse completum, "Propheta namque et sacerdotes polluti sunt."

Versus 12

"Afferam super eos mala." " Non quod mala sint, etc., usque ad dicitur correctio et cruciatus peccantis."

Versus 14

"Et in prophetis." Quomodo prophetae Samariae, quidquid loquuntur, prophetant in Baal; sic haeretici in Ecclesia, sive extra, ut supplantent populum Israel, qui prius cernebat Deum, loquuntur in daemonibus.

Versus 15

"A prophetis." ID. " Utimur enim hoc testimonio, etc., usque ad conantur infamare et ubique blasphemias seminare."

Versus 18

"Quis enim?" Nolite credere falsis prophetis haec dicentibus: unde scire possunt consilia Domini, quis vidit et annuntiavit eis?

Versus 19

"Ecce turbo." Quasi dicat per contrarium patet prophetas nescire, quod dicunt: pro pace enim et securitate quam promittunt, venit tempestas Babylonia.

Versus 25

"Audivi quae dixerunt." HIER. " Sunt multa genera prophetandi, etc., usque ad et corda indomabilia tyrannorum propria conscientia Domini majestatem sentirent."

Versus 27

"Somnia eorum quae." Sunt hodie somniatores in Ecclesia, qui errores suos Domini prophetias faciunt, crebro dicentes, "somniavi:" contra quos dicitur, "usquequo istud," etc.

Versus 28

"Quid paleis?" Pulchre doctrina haereticorum paleis comparatur, quae medullam non habent, nec refectionem praebent.

Versus 29

"Nunquid non verba mea?" " Quod in priori populo prophetae mentiebantur, etc., usque ad minatur ergo Dominus contra hujusmodi magistros se esse venturum."

"Quasi ignis." De ecclesiasticis viris scriptum est, quod malleus et securis non sunt audita in domo Domini.

Versus 30

"Qui furantur." Semper enim mendacium imitatur veritatem, aliter enim non potest decipere.

Versus 39

"Et derelinquam." " Hoc in tempore Babylonicae captivitatis factum esse novimus, etc., usque ad quod proprie mysterium Trinitatis significat."

PrevBack to TopNext