"Et factum est." " Praedicit quod sicut peccatoribus vindicta, etc., usque ad donec a Romanis per totum orbem dispersi sint."
Versus 3
"Clama ad me, et ego exaudiam eum." Ostendit quod per orationes prophetarum et sanctorum, qui fuerunt in plebe, Dominus placatus sit et revelaverit eis reversionem in terram suam, quae adhuc occulta latebat.
Nunc autem dicitur: "Clama ad me, et exaudiam te." Quia imminentem captivitatem Dominus avertere noluit, ut primum solverent poenam peccati sui; postea vero reversionem non negavit, quam modo promittit.
Versus 10
"Adhuc audietur in loco isto," etc. Ne desperent Judaei propter minas et captivitates futuras, restaurationis bona promittit, ut locus, qui desertus fuerat propter scelera habitatorum, propter correctionem et emendationem habitetur.
Versus 12
"Accubantium gregum." " Greges Ecclesiae, scilicet de gentibus congregatae, etc., usque ad multi sunt qui ad fidem Christi et ovium suarum numerum pertinent."
Versus 14
"Ad domum Israel:" De quibus Isaias: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, etc.
Versus 17
"Haec dicit Dominus." " Supra dixerat de creatione solis et lunae et stellarum, etc., usque ad Christi regnum et sacerdotium in aeternum manebit."