On this page
Caput 51
Caput 51
Versus 6
Versus 7
"Calix aureus," etc. Non est semper calix aureus Babylonis vel in manu Domini; cum enim ad vindictam venerit et in manu Domini posita fuerit, efficietur terra quae facta est in Job. Nec jugiter in manu Domini continetur; sed tunc tantum cum restituet ei Dominus quod meretur.
"Calix aureus." ORIG. " Nabuchodonosor volens decipere homines per calicem Babylonis, non miscuit in vase fictili, etc., usque ad saepe vidi aureum calicem in pulchro sermonis ornatu, et dogmatum venena considerans, deprehendi calicem Babylonis."
Versus 8
"Subito cecidit." Significat consummationem mundi subito futuram, quae non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, aedificatur Jerusalem civitas sancta Dei.
Versus 16
"Qui levat nubes," id est praedicatores et prophetas, qui nos a calore futuri judicii defendunt imbre eloquii sui, cum futura depromunt.
Versus 17
Versus 25
Versus 33
"Filia Babylonis," etc. Fuit plebs Babylonis, quando per potentiam regni et divitiarum abundantiam triturabat et conterebat gentes: sed tempus messionis ejus venit cum cogitur recipere quod gessit, de qua ex persona Judaicae plebis consequenter dicitur: "Comedit me et devoravit me Nabuchodonosor, rex Babylonis."
Versus 64
"Sic submergetur Babylon." Nam secundum historiam Babylon in Euphraten mersa est, quamvis in solitudinem redacta. Sed spiritualis Babylonis aeternum interitum praedicit, quae in profundum inferni cum principe diabolo demergetur. Unde Joannes: "Sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon".