On this page
Caput 11
Caput 11
Versus 1
"Erat autem." Dum moratur trans Jordanem, infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Istae sorores Lazari figura sunt Judaeorum in aeterna beatitudine jam receptorum, qui pro fratre sanando, id est pro reliquis in tenebris ignorantiae adhuc errantibus, Domino supplicant ex notissima actione.
Versus 8
"Dicunt ei discipuli." Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: "Absit a te, Domine," non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: "Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi," culpatur de suo. "Redi post me, Satana, quia sapis non quae Dei, sed quae hominis sunt." Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quae diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.
Versus 25
Versus 28
Versus 33
"Infremuit spiritu." Nota potestatem: Ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit, sicut omnia hujusmodi suscepit, quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans quae bona Dei accepit, quae mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur: Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.