"Respondens autem Job." GREG. " Hoc Sophar vere dixit, etc., usque ad unde Job subdit:"
Versus 2
"Ergo vos estis soli homines." Qui se omnes praeire ratione putat, se solum hominem esse exsultat.
"Ergo vos estis soli homines." Qui enim se solum sapere aestimat, quid aliud quam hanc eamdem secum mori sapientiam putat?
Versus 3
"Et mihi est cor sicut." Ut eorum superbiam corrigat, esse se inferiorem negat; et ne suae humilitatis limitem transeat, se superiorem tacet. Ecce quam discrete, in quo indicat quod illi de se sentire deberent.
"Quis enim haec quae nostis ignorat?" Ac si dicat: Cum cunctis sint nota quae dicitis, de dictorum scientia cur singulariter tumetis?
Versus 4
"Qui deridetur." Ibid. "Quia illum facit humana derisio Deo proximum, quem ab humanis pravitatibus vitae innocentiam servat alienum."
Versus 5
"Lampas contempta." Ibid. "Nomine divitum designat elationem superborum; justi autem simplicitas et lampas dicitur, et contempta: lampas, quia interius lucet; contempta, quia apud mentes carnalium abjecta aestimatur."
"Parata ad tempus statutum." Statutum contemptae lampadis tempus, est extremi judicii praedestinatus dies, quo justus quisque qui nunc despicitur, quanta potestate fulgeat demonstratur.
Versus 6
"Abundant tabernacula praedonum." Ibid. " Ostendit nihil esse praesentis vitae divitias, etc.,usque ad et tamen bona quae habent, a Deo acceperunt."
Versus 7
"Nimirum interroga jumenta," etc. Ibid. "Jumenta sensu pigriores. Volatilia coeli sublimia sapientes."
Versus 8
"Pisces." Ibid. "Curiosi intelliguntur. Et est sensus: si hos requiras, creatorem omnium Deum fatentur. Potest et juxta litteram intelligi."
Versus 10
"In cujus manu anima." Hoc loco anima omnis viventis, ipsa corporis vita signatur.
"Spiritus universae carnis." Ibid. "Id est hominis effectus intelligentiae spiritualis quae in Dei potestate sunt. Potest et per animam omnis viventis jumentorum vita signari."
Versus 11
"Nonne auris verba dijudicat." " Ex istis corporalibus, etc., usque ad et quod vos scitis, mihi per intimum amorem medullitus sapit."
Versus 13
"Apud ipsum est sapientia," etc. GREG. in Job, l. XXI. "Apud Deum enim in principio Deus erat verbum, qui et Dei virtus et Dei sapientia; habet consilium, quia disponit sua; intelligentiam, quia cognoscit nostra."
Versus 14
"Si destruxerit, nemo est qui aedificet." Omnipotens humanum genus destruit cum relinquit, aedificat cum replet: quod nisi fiat, incassum exterius a praedicatore monetur.
"Si incluserit hominem." " Omnis homo per id, etc., usque ad et cor reprobum per gratiam non emollire."
Versus 15
"Si continuerit aquas, omnia siccabuntur." " Quia, si scientia praedicatorum subtrahitur, etc., usque ad septiformem gratiam retulit"
"Si emiserit eas, subvertent." " Si enim Spiritus sancti gratia infunditur, etc., usque ad statim terra subvertitur: quia peccatricis mentis duritia ab immobilitatis suae obstinatione permutatur."
Versus 16
"Apud ipsum est fortitudo." " In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit."
"Novit et decipientem et eum qui decipitur." Ibid. " Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet."
Versus 17
"Adducit consiliarios in stultum finem." Consiliarios dicit praedicatores, qui auditoribus vitae consilium praebent. Qui cum propter temporalia praedicant, in stultum finem deducuntur: quia illuc per laborem tendunt, unde per mentis rectitudinem fugere deberent.
"Et judices." Qui examinandis aliorum moribus praesunt, recte judices vocantur; sed cum eos nequaquam sollicite discutiunt, nec qualiter corrigant agnoscunt, in stuporem deducti sunt.
Versus 18
"Balteum regum dissolvit." In his enim qui bene regere membra sua videbantur, propter elationis culpam castitatis cingulum destruit. Et quia in renibus delectatio est carnis, fune peccati ac delectationis praecingit renes eorum.
Versus 19
"Ducit sacerdotes inglorios." Ibid. "Quin ante judicem non invenient gloriam, quam modo in subditorum moribus studio praedicationis non exquirunt."
"Et optimates supplantat." GREG. "Quia, cum mentem regentium justo judicio deserit, coelestia negligunt, et in suis hic voluptatibus cadunt."
Versus 20
"Commutans labium veracium." Quia saepe hi, qui coelestia praedicando veraces erant, dum temporalia diligunt, ad terrena diligenda corruunt, labium veracium commutatur. Vel de Judaeis potest intelligi, qui ante veraces Christum venturum nuntiaverunt, se praesentem hunc negaverunt.
"Et doctrinam." Ibid. "Doctrina senum ablata est, quia Judaei nequaquam ea credendo secuti sunt, quae patres suos praedixisse meminerunt."
Versus 21
"Effundit despectionem super principes." Judaei in legis mandatis permanentes principari per fidem videbantur: gentiles in profundo pressi per infidelitatem latuerunt; sed cum incarnationis Dominicae mysterium negavit Judaea, gentilitas credidit. Sic:
Versus 22
"Revelat profunda de tenebris;" cum mystici allegoriarum sensus in verbis occultis prophetarum agnoscuntur.
"Et producit in lucem umbram mortis." Ibid. " Umbram mortis dicit, etc., usque ad mors carnis minime timetur."
Versus 23
"Qui multiplicat gentes." Ibid. "Quia gentes et per fecunditatem sobolis extendit, et tamen in propria infidelitate derelinquit, et quas in infidelitatis casu reliquerat, quandoque ad fidem reduxit, quibus ita restitutis fit quod sequitur, "qui immutat cor,"etc."
Versus 24
"Qui immutat cor principum." Ibid. " Cor principum terrae immutatum est, etc., usque ad patere via non poterat contra auctorem omnium."
Versus 25
"Palpabunt quasi in tenebris." Ibid. " Quasi enim in tenebris palpat, etc., usque ad "Nonne hic est filius fabri?""