"Et egredietur virga." HIER. "Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus."
"Egredietur." " Virgam et florem Judaei ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum."
Versus 2
"Et requiescet." ID. "Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis."
"Spiritus." " Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam."
Versus 3
"Et replebit eum spiritus." ID. "Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, poenam habet, et non est perfectus in charitate."
"Non secundum." Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi.
"Arguet." ID. "Pharisaeos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant."
Versus 4
"Virga oris sui." ID. "Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim praedicationis dixit: "Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum;"et subjunxit: "Omnis arbor quae non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.""
"Interficiet impium." Si enim Michael interficiet (ut quidam dicunt), ipse Deus tamen in Michaele hoc faciet.
Versus 5
"Fides." HIER. "Fideles bene operando adhaerebunt ei qui factus est sapientia, justitia et sanctificatio, qui ait: "Ego lux et vita.""
Versus 6
"Lupus cum agno." ID. "Paulus cum Petro, unde: "Benjamin lupus rapax."Et: "Pasce oves meas. Habitabit lupus cum agno."Non agnus et haedus habitabant cum lupo et pardo, sed lupus et pardus, agni et haedi imitantur innocentiam, scilicet Christum."
"Habitabit lupus." HIER. " Judaei nostri judaizantes, etc., usque ad nihil malum, nisi turpitudinem."
ID. " Vitulus et ovis humiles et innocentes, etc., usque ad hoc praestet Ecclesia in mundo."
Versus 7
"Leo quasi bos," etc. ID. "Principes enim hujus saeculi et simplices alii historiae superficie sunt contenti; triticum enim et medullam, id est, interiorem sensum non intelligunt."
Versus 8
"Infans." Christus, vel apostoli, malitia parvuli, sensu perfecti: qui daemones ejiciebant de corporibus obsessis.
"Reguli." " Regulus, rex omnium serpentium, etc., usque ad de obsessis corporibus scilicet."
"Manum." Id est, divinam potentiam in comprehensum exinde aspidem vel regulum, id est, diabolum, tradet captivum.
Versus 9
"Quia repleta." More suo, in fine prophetalia verba panduntur, ne ad litteram accipiantur.
Versus 10
"Qui stat in signum," " unde: "Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur". LXX: Qui consurget ut sit princeps, etc., usque ad idem significat sepulcrum. Pro dormitione et requie, altero verbo, sed eodem sensu, "sepulcrum" vertimus."
Versus 11
"Residuum." ID. "Apostolus: "Reliquiae salvae fient."Tradunt enim historiae quod apostoli toto orbe diffusi praedicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Aethiopia manum daret Deo."
Versus 12
"Signum." Crucis, in qua est victoria, ut sciant omnes in quo diabolus sit victus.
"A quatuor plagis." ID. " Hoc in Pentecosten videtur impletum, etc., usque ad ut totius mundi vocatio demonstretur."
Versus 13
"Et auferetur," etc. ID. "Quando Isaias hoc praedicebat, inter duas et decem tribus discordia inexorabilis erat, credentes autem pacificati sunt in fide Christi et unitate charitatis."
Versus 14
"Praeceptum manus," etc. Quod praecipiunt operantur; et verbo docent, et exemplo.
Versus 15
"Linguam maris." ID. "Quae idola laudabat. Mare, id est, populus Aegypti, (qui super omnes idola colit,) ut Deum laudet et timeat, et idola condemnet et abijciat."
"Et levabit." Ut Idumaea, et Moab, et filii Ammon tradent manus apostolis, sic et Aegyptii.
"Et percutiet." " Id est, minuet pro uno septem principes ponendo, etc., usque ad ut siccis pedibus transirent."
"Ut transeant per eum," etc. " Sub metaphora, Nilus divisus et in partes caesus dicitur, etc., usque ad Domino Evangelio viam praeparante."