On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 3
"Charissimi." Ego qui vestrae saluti volo providere, "habui necesse," propter pseudo qui vobis se ingerunt, "scribendi vobis" admonitiones "de vestra salute communi," id est de fide quae est tam mea salus quam vestra et omnium fidelium, scilicet fides quae per dilectionem operatur. Ego dico "faciens omnem sollicitudinem scribendi vobis," id est omnia quae pertinent ad sollicitum. Oro pro vobis, disputo contra seductores vestros, et ut vobis me sciatis providere, scribo vobis de illis: Detego nequitias eorum: ostendo vobis qualiter fidem et dilectionem debeatis tenere: et cum sim ita sollicitus pro vobis, admonitionem meam recipere debetis.
Versus 4
"Gratiam transferentes." Duritiam et districtionem legis: quae dicit oculum pro oculo, dentem pro dente, temperat gratia Evangelii, in quo purgantur scelera commissa per poenitentiam, et eleemosynae fructus. Sed hanc gratiam transferunt impii in luxuriam qui nunc tanto licentius peccant, quanto minus vident se asperitate legis de facinoribus examinari.
Versus 5
Versus 6
"Angelos vero." Et vere non sunt imitandi qui Jesum non verum Deum, sed hominem de utroque sexu genitum mentiuntur. Si enim angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus superbientibus parcet.
"Non servaverunt suum principatum." Sic homines, qui non servant principatum quo per gratiam adoptionis filii Dei sunt effecti. Sed relinquunt domicilium, id est unitatem Ecclesiae, in qua renati sunt, vel sedes regni coelestis quas accepturi erant, si fidem servarent, et ante judicium graviter et gravius in universali judicio damnabit.
Versus 9
"Cum Michael," etc. Id est cum Moyses, qui ut Deus erat constitutus Pharaoni, et qui erat princeps et nuntius, quantum ad alios, "disputans" cum Pharaone, "altercaretur," id est signa faceret alterna contra signa magorum, "de corpore Moysi," id est populo Israel, ut permitteret illos sacrificare Deo suo, "non est ausus inferre poenam blasphemiae" hujus saeculi, "sed dixit: Imperet tibi Dominus." Vel aliter: Cum Dominus Jesus altercaretur cum Pilato, de corpore Moysi, id est de Ecclesia, noluit aliquam blasphemiam inferre, sed tanquam ovis ad occisionem ductus.
Versus 11
Versus 12
"Maculae." Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculae illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes.
"Nubes." Comparat se praedicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed haeretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in coelum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiae.
"Arbores autem." Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quae sunt in aliis exstirpent.
Versus 13
"Sidera." In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli, de sedibus angelorum ceciderunt, quibus propter apostasiam tenebrae reservantur.
"Sidera." Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum, sed nunquam in eodem statu docendi vel vitae perdurant, et aliis causa naufragii sunt, et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant, tenebrae inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant, procella tormentorum percellentur.
Versus 14
"Prophetavit." Non solum, inquit, mea auctoritate probo quod puniendi sunt, sed etiam auctoritate Enoch, quod jam olim praescripti sunt in tale judicium impii homines, qui nostris temporibus subintroierunt ad subvertendam fidem piorum.
Versus 20
Versus 23
"Illos vero salvate." Eos qui non sunt damnati apud Deum, sed etiam prope cadunt in ignem, docete ut seipsos liberent.
Versus 25
"Gloria et magnificentia." Si habetis gloriam purae fidei et conscientiae et magnificentiam in operatione, et imperium super infirmitatem, vel super daemones, et potestatem resistendi vitiis vel tortoribus, Deo, non autem vobis imputare, qui ante tempora, in praesenti, et post omnia tempora, est gloriosus in essentia, magnificus in operibus, imperans tam volentibus quam nolentibus, et potens cui nihil resistit.