Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 8

"Percussitque eos," etc. AUG., quaest. 55 in Jud. "LXX: Percussit alienigenas Samson ad tibiam super femur, id est, tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent."

Versus 12

"Jurate." AUG., quaest. 56 in Jud. " Quid est quod ait Samson viris Juda, etc., usque ad nisi audiendo vel legendo discantur, ita nec modi locutionum."

Versus 16

"In maxilla." GREG., lib. XIII Moral., cap. 6. "Maxilla asini praedicatores significat. Redemptor enim noster simplicitatem et patientiam praedicantium, suae manu virtutis tenens, a vitiis carnales interfecit, et maxilla in terram projecta, postmodum aquas fudit: quia tradita morti praedicatorum corpora magna populis monstravere miracula."

PrevBack to TopNext