Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Vocavit," etc. ISICH. in Levit. "Per conjunctionem sequentia jungit praecedentibus; initium, scilicet libri hujus cum fine praecedentis: unius enim et ejusdem diei opus in utroque continetur. Liber quoque Numeri, quia nihil habet medium inter se et Leviticum, simile sortitur prooemium; hoc est: "Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai,"etc.. Nihil ergo post historiam Levitici ante historiam Numeri populus egit: neque enim locum mutaverat, quia necdum tabernaculum dedicaverat, nec multum temporis praeterierat. In primo quippe mense secundi anni, ejusdem mensis initio agere coeperunt. In Exodo autem et Genesi, quia multum temporis medium, mortis Joseph et egressionis filiorum Israel, fluxerat, conjunctio non obtinet principium, sed opportunum dispensationi eorum dispensatur exordium: "Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt Aegyptum.""
"Revocavit." Sicut secundum eos "revocavit" Deus Beseleel ex nomine, quando praecepit fieri tabernaculum secundum figuram, quae ostensa est in monte: ergo et nunc quamdam sacrificiorum intelligibilium imaginem describere praecepit; haec revocatio quippe quamdam dispensationem rerum vel verborum ad superiora respicientium innuit.
"Vocavit autem," ORIG. hom. 1 in Levit. " etc. In principio, etc., usque ad qui ad haec audienda interiores aures afferunt mundas."
ISICH. in Levit. " Quod non diligat Deus Judaeorum sacrificia, etc., usque ad et aperte haec vocatio dispensationem verborum vel rerum respicientium ad superiora innuit."
ORIG. homil. 1 Exod. " Hominem quem primo posuit ad offerendum Domino, etc., usque ad sacrificium quoque duplex est quod et terrestria et coelestia salvet."
Versus 3
"De armento," etc. ISID. "Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, "de armento,"id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suae crucis terram carnis nostrae perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit."
ORIG., ut supra. " Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt."
"Ad placandum," etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhaerens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.
Versus 4
"Ponetque," etc. Quod nos hostiam dicimus, Graece καρπώμα dicitur, in quo intelligibile holocaustum significatur. Spiritualiter enim fructificat, qui per spiritualem conversationem efficitur holocaustum: propter quod qui offert, manum in caput hostiae ponit, quod significat initium praedictae conversationis, quam qui offert, ipse sibi causa promissionis est. Sponte enim offert, quia donum est, et omne donum voluntarium est. Si enim promissionem suam trangressus fuerit, seipsum accusat, cum poenas luerit. Sic autem acceptabilis erit, et ad expiationem suam proficiens, cum positione manus manifestaverit, quia sponte non necessitate obtulerit.
Versus 5
Versus 6
"Detractaque," etc. ORIG., ibid. " Sacerdos pellem detrahit, etc., usque ad terrena coelestibus et divinis humana sociavit."
(ID) Intestina cum pedibus jubet aqua dilui, in significationem baptismi. Intestina lavat, qui conscientiam purgat; pedes abluit, qui consummationem suscipit sacramenti. "Qui enim mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus": nec quisquam potest habere partem cum Jesu, nisi laverit pedes ejus.
Versus 10
"Quod si," etc. ISICH. in Levit. " Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc."
Versus 13
Versus 14
"Si autem." ISID. "Turtur, caro Christi, secundum illud Salomonis: "Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis:"Columba Spiritum sanctum significat. Unde: "Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, hic est Filius meus."Turtur ergo columba caro Christi est Spiritui sociata: haec tria sacrificia offert homo, id est Christus, de bobus scilicet, pecoribus, et avibus."