Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 27

Caput 27

Versus 2

"Homo qui." ISICH. "Plena sunt haec verba prudentia: quae oporteat agi, vel minime, superius praecepit; nunc vel ex toto, vel ex parte agentium dignitatem exponit, quid perfecta vita, quid mediocris, quid incipiens cognitionis Dei habeat differentias quoque aetatum describit."

"Animam." ISICH. "Aquila et Theodotio, "admirabile."Symmachus, "si se separaverit."LXX: "honorem animae suae.""

Versus 3

"A vigesimo." ID. " Quando pubes, fortis, etc.,usque ad de qua dicitur: "Estote perfecti sicut et Pater vester perfectus est"."

"Siclos." ISICH. " Vel didrachmas, sexagenarium fructum, etc., usque ad unde: "Vidua eligatur non minus sexaginta annorum"."

Versus 5

"A quinto." ID. "Qui sensatus est, et proficere incoepit, sed conversatione jejunii non potest ornari."

"Usque."

ID. "Qui proficere coepit sensibus quinque: provectus enim hic est ad virtutem, et perfectionem. Viginti enim annorum fortes sunt atque valentes."

"Masculus dabit viginti siclos." ID. "Vel didrachmas, id est quadraginta drachmas; id est obolos quadringentos. Quadragenarius vero jejunii et orationum proventum significat. Tot enim diebus jejunavit Moses, et Elias, et ipse Christus, et post a diabolo est tentatus."

Versus 7

"Femina decem." ID. "Vel didrachmas, id est viginti drachmas vel ducentos obolos, custodiam scilicet decem mandatorum, quae duplicantur secundum litteram et spiritum, in quibus non est praeceptum jejunium, quia provectos decet necdum perfectos."

Versus 6

"Ab uno." Unius mensis est, qui nunc in fide genitus est, quibus dicitur: "Quasi modo geniti infantes rationabiles sine dolo, lac concupiscite," etc..

"Quinque." Vel didrachmae, scilicet ut masculus duplices sensus sensus habeat, et quae sensibiliter audit, intelligibiliter suscipiat. Sic enim ad perfectionem ducitur, propter quod centum obolorum est pretium ejus: centenarius autem perfectus est.

"Pro femina." ID. " Pro femina tres didrachmae, etc., usque ad quasi jam participes evangelicae conversationis."

Versus 7

"Sexagenarius." Qui excellentiam conversationis promisit, sicut virginitatem, vel mundi abrenuntiationem, sed infirmatus est.

"Dabit quindecim." Vel didrachmas, quae sunt triginta drachmae. Tres enim fructus bona terra reddidit: centenarium, id est virginem esse vel mundo abrenuntiare; sexagenarium, scilicet continentiam; tricenarium, id est casti conjugii conversationem.

Versus 8

"Si pauper." Qui multum peccavit, ideo interpretatus est Aquila, si "excessit."

"Stabit." Si enim quemlibet nobis subditum Dei servitio obtulerimus, in ministerium nostrum recipere non debemus, promittentes pro eo vel meliorem, vel minus bonum.

"Quantum ille aestimaverit." Id est quantum viderit eum posse satisfactionis imponet: sed si locuples est, ut distribuat pecuniam, si sanus jejunet, oret, laboret.

Versus 9

"Animal." Quia differentias oblationum quae ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quae nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit.

"Sanctum erit." Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.

Versus 10

"Quod." Ut sit duplex oblatio, et inimicus erubescat, qui oblationem mutare suggerebat.

Versus 11

"Animal immundum." ISICH. " Quae non simul, etc., usque ad ut possit Domino offerri."

Sciendum est quod aliud est sanctificari, aliud est sanctum esse, aliud Deo offerri, aliud Dei esse. Quod enim sanctificatur et offertur sanctum incipit esse, quod non erat, et paulatim augmentatur. Quod sanctum est et Dei est, non eget augmento, quia perfectum est. Bonum est ergo aliorum doctrina et auxilio sanctificari, sed melius est talem esse, qui seipsum, et alios possit sanctificare, quod paucorum est. Sanctificat ergo domum Domino, qui familiam suam, et cognationem tam sensibilem quam intelligibilem pure, et sancte vult conversari, ut sit Ecclesia Dei. Si autem per se non est idoneus hoc facere, sacerdos debet considerare utrum bona an mala sit. Ex diversis enim constat personis, et secundum quod possunt, debet injungere eis.

Versus 13

"Quintam partem." Mentem, scilicet, quae regit quinque sensus, sine qua virgines fatuae ad nuptias non suscipiuntur.

Versus 14

"Homo si voverit." ISICH. "In sequentibus dicit: Omne quod Domino consecratur, sive homo, sive animal, sive ager, redimi non poterit; hic autem domum et agrum redimi praecipit. Sed forsan hoc secundum diversas intentiones offerentium decernit, tanquam ibi non habeat voluntatem ulterius habendi, quod penitus consecravit."

Versus 15

"Sin autem ille," etc. ISICH. "Redimere, est per doctrinam et formulam vitae familiam liberare, et quidquid sanctimoniae obviat diluere. Adjiciet vero admonitioni et aedificationi sacerdotis intelligentiam, et frequentem commemorationem."

Versus 16

"Quod si agrum." Id est, Scripturam divinam, cujus vitis Christus, Pater agricola. In hoc absconditur thesaurus, id est, salutaris praedicatio: in hoc diversa est cujusque possessio, modus scilicet sciendi, quem sibi quisque obtinere potuit.

"Si triginta modiis," etc. ID. "In triginta modiis hordei Vetus Testamentum. In quinquaginta siclis vel didrachmis juxta LXX spiritualem et perfectam doctrinam intellige. Sed quando haec regula, vel perfecte danda, vel minuenda sit, per sequentia intellige: "Si statim ab anno incipientis jubilaei,"etc."

Versus 17

"Si statim ab anno." ID. " Id est, si gratiae viam, etc., usque ad offerens sacerdoti, ab ipso possidebitur."

Versus 19

"Addet quintam partem." Doctrinae sacerdotis proprium intellectum: doctrina enim et instructione sacerdotis prius gubernamur, sed postea proficere, et intellectum nostrum adjicere debemus.

Versus 20

"Sin autem," etc. ID. " Ille consecrat agrum et redimit agrum, etc., usque ad ejus enim lucrum est qui continue gubernat."

Versus 22

"Et non de possessione." Quia neque de custodia majorum suorum, neque ipsius emptoris fuerat

Versus 23

"Supputabit sacerdos." Recte sacerdos cum eo qui fratrem ad poenitentiam monuit, veram redemptionem supputat, qualiter scilicet poenitere debeat. Ille enim districte ejus actionem et conversationem novit, qui correxit: hic autem ut sacerdos perfectam redemptionem.

"Juxta annorum numerum." Ex his scilicet quae de poenitentia praedicat Scriptura: ipsa enim aestimatio est jubilaei vel remissionis.

"Et dabit ille qui voverat eum Domino." Non dicit dabunt, sed dabit. Etsi enim communi consilio sacerdotis et ejus qui ad poenitentiam monuit, aestimationis definitio datur, ille tamen offeret eum qui ad poenitendum excitavit: huic enim obediet, qui et ipse poenitenti obligatur, ut quod coepit perficiat.

Versus 24

"In jubilaeo autem revertetur ad priorem Dominum," etc. Quia non statim, cum poenitentia datur, vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta; ideo recte ait: "In jubilaeo autem," etc., peracta enim poenitentia et remissione suscepta, conversationis suae agrum suscipiet.

Versus 25

"Omnis aestimatio siclo sanctuarii pondera." Ut omnis definitio sanctis fiat ponderibus, id est de sacra Scriptura venientibus, exteriora enim pondera, ut philosophorum, vel haereticorum, quibus veritates et perfectiones hominum pensant, nec sancta, nec justa sunt.

"Siclus viginti." Id est decem mandata secundum litteram et secundum spiritum intellecta. Quicunque autem aut legem aut Evangelium renuit, non habet didrachma, nec ejus pondera sunt sancta.

Versus 26

"Primogenita quae." ISICH. "Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis praebeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur: "Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur (Lucae II)". Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait: "Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas,"etc.."

"Nemo sanctificare poterit et vovere." Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc praecepit. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit.

Versus 27

"Quod si immundum." ISICH. "Peccator, qui nec legem sicut oportet meditatur,nec distinguere conatur. Quicunque ergo vehementer obediens est patri, domino aut magistro: nec tamen legem meditatur aut distinguit, primogenitus quidem in pecoribus est, sed immundus est."

"Et addet quintam partem pretii." Doctrinam ei cum intellectu offerens, et sapienter regens. Insensati enim patris, domini aut magistri est, obedientiam eos, qui ad se pertinent, subditos non docere, et eorum vitam ut operentur secundum legem non disponere. Addat igitur subjectioni et doctrinae intellectum: ipse enim solus in praesenti mundus est. Ideo ait: "Addet quintam partem pretii." Habet enim obedientia pretium: ideo non dixit: aestimabit eum sacerdos, sicut supra.

Versus 28

"Omne quod Domino consecratur, sive homo." ISICH. " Aliud est anathematizare, etc., usque ad id est, conversatio nostrae sortis."

"Quidquid semel fuerit consecratum." ID. " Jure belli acquisitum non potest aliquis inimicum exspoliare, etc., usque ad nec augmentum, nec profectum suscipiunt."

Versus 30

"Domini." ID. " Ejus scilicet qui mandata legis operatur, etc., usque ad quia quam retributionem exspectare debeat nescit."

Versus 31

"Si quis." ID. " Secundum litteram multa obscura et insolubilia legislator interposuit, etc., usque ad et poma arborum secundum tempus suum."

Versus 32

"Sub pastoris virga." ID. " Virga crucis, etc., usque ad et ab illo solo, qui sanctos discernit, cognoscuntur."

Versus 33

"Non eligetur nec," etc. Quia nullus est qui respui possit, et quod magis eligendum sit, non est vestrae discretionis.

"Si quis mutaverit," etc. ISICH. " Paulus et Barnabas aliquando dissenserunt, etc., usque ad scribens ad Timotheum ait: "Assumens Marcum, deduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium"."

"Sanctificabitur Domino," etc. ID. "Cum omnium cursus divinus sit, et altus, et supernae conversationi proximus, frustra conatis hunc subducere, illum inducere, et Deo quasi meliorem consecrare."

Versus 34

"Haec sunt praecepta quae mandavit," etc. ID. "Discipuli nostri quando sunt perfecti, nihil nostri egent magisterii: ideo ait immundorum primogenita esse redimenda, mundorum vero nequaquam, sed nec Domino consecrata, nec ea quae novissime sunt dicta: perfecta enim demonstrata sunt, quia intentionem divinam coelestemque gerunt."

PrevBack to TopNext