On this page
Caput 7
Caput 7
Versus 1
"Nolite judicare." De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat.
Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiae vel principibus terrae. Hi ergo si de manifestis judicent, quae scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant haec judicia prohibet.
Versus 2
"In quo enim." Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: "In qua mensura." Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur.
Versus 3
"Quid autem vides." Ecce moderamen judicii, et praeventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim praeventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quae est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiae, simulationis et totius malitiae rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi.
Versus 6
"Nolite sanctum," etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiae alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt.
"Margarita," quae in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quae non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati.
Versus 7
Versus 8
"Omnis enim," etc. Ut praebeat constantiam perseverandi, diligentiam quaerendi, fiduciam impetrandi, addit.
"Omnis," etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil haesitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quaerentes invenient eum qui non quaerentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: "Ecce ego sto ad ostium et pulso".
Versus 9
"Aut quis." Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt caetera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.
Versus 10
Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucae sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est foetus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere.
Versus 11
"Si ergo vos." Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis.
Versus 12
"Omnia ergo," etc. Quia amare amantem naturae est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: "Omnia ergo quaecunque," etc., id est, bona quae vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quae sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: "Haec est lex et prophetae," etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis.
"Ut faciant vobis homines." Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quaecunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.
Versus 13
"Intrate." Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus.
Versus 14
Versus 15
"Attendite." Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: "Attendite." Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit.
Versus 16
"A fructibus eorum." HIER. " Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant."
"Nunquid." Allegorice. Spinae et tribuli sunt haeretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinae et tribuli, curae sunt saeculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novae conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui laetificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quae super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quae inebriant mentem.
Versus 17
"Sic omnis arbor." Id est secundum praedictam impossibilitatem: quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Exspectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala non natura quae in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus, opera quae nec bona malae voluntatis possunt esse, nec mala bonae voluntatis. Fructus bonae arboris gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.; quos fructus non nisi bona voluntas parturit. Sic econtrario malos mala intentio nutrit.
Versus 18
"Non potest." Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur.
Versus 21
Versus 22
"Multi dicent." Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quae cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: "Multi dicent." Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiae inter tot deceptiones.
Versus 23
Versus 24
"Omnis ergo." Quasi dicat: Omnia praedicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo.
"Qui autem," quae in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus praeceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum.
Versus 25
Versus 26
"Qui audit verba mea," etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit.