"Signatores," etc. Alia translatio: "Nehemias qui Athersata fertur," erat enim dionymos unde singulariter subjungitur filius Achelai, quod superius apertius dicitur: "Dixit autem Nehemias, et ipse est Athersata".
ID., ibid. " Nobis quoque sabbatum spirituale semper agendum est, etc., usque ad primo die a malis emundare necesse est, deinde bonis actibus adornari."