Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Versus 1

"Hi sunt autem," etc. BEDA, ubi supra. " Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, etc., usque ad ideoque illum superstite adhuc Nehemia nasci potuisse."

BED., ibid. " Descripta est successio principum sacerdotum et levitarum, etc., usque ad amica provisione restaurant, et debito honore exaltant."

ID., ibid. " Jamdudum aedificata erat civitas, etc., usque ad tunc in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelica agmina."

Versus 27

"Et in cymbalis," etc. ID., ibid. " Cymbala, psalteria et citharae, etc., usque ad et corda proximorum ad amorem ejus accendunt, etc."

Versus 28

"Filii cantorum." ID., ibid. " Imitatores scilicet eorum, etc., usque ad et in ipso tempore dedicationis, id est, perpetuae remunerationis ibidem pariter uniuntur."

Versus 30

"Et mundati." ID., ibid. " Justus omnino ordo, etc., usque ad et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur."

Versus 31

"Principes Juda," etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiae doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiae conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur: "Super muros tuos Jerusalem constitui custodes", etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiae tanquam vigiles praesunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis praeeminebunt.

"Et statui duos choros." Vel spurcitiam peccatorum in praesenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriae coelestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude praedicant qui omnem immunditiam de Ecclesia praedicando, arguendo, excommunicando, eliminant.

Versus 34

"Et de filiis sacerdotum," etc. In hac vita filii sacerdotum in dedicatione civitatis Dei tubis canunt, qui ad memoriam patriae coelestis corda auditorum praedicando succendunt.

Versus 35

"In vasis cantici David." Quia non suo sensu vel desideriis innituntur, sed patrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verbo praedicationis insistunt.

"Et Esdras scriba." Quia in omnibus quae agunt verba sanctae Scripturae prae oculis habent, quibus ducibus ad ingressum vitae aeternae perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus, apud quem est fons vitae, etc.

Versus 36

"Et contra eos ascenderunt in gradibus." BED., ibid. " Cum civitas aedificaretur, etc., usque ad sanctam Trinitatem socia exsultatione concelebrant."

"Super domum David." ID., ibid. " Ascendunt filii sacerdotum, etc., usque ad ortumque solis justitiae sine occasu videre merentur."

Versus 37

"Et super turrim furnorum." ID., ibid. " Longum est de singulis portis vel turribus specialiter disserere, etc., usque ad circumspecta semper est necesse cautela et sollicitudine muniri."

Versus 39

"Steteruntque duo chori." ID., ibid. " Perambulatis moenibus et portis civitatis, etc., usque ad in cujus implenda voluntate infatigabili mente permaneo."

Versus 41

"Et clare cecinerunt. Dirupisti vincula mea: tibi sacrificabo hostiam laudis. Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi in medio tui, Jerusalem". Hoc fit cum in coelesti patria omnium sanctorum multitudine congregata, eas pro quibus in praesenti gemimus quasque gratiarum actione quotidiano desiderio sitimus, laudes efferimus.

Versus 42

"Deus enim laetificaverat," etc. BEDA, ibid. " Haec ad dedicationem sanctae civitatis, etc., usque ad et victimas bonorum operum maximas immolare curabant."

"Sed et uxores," etc. Quia tempore resurrectionis non solum qui praedicando vel fortiter operando Ecclesiam aedificarunt, fructum laboris percipiunt, sed etiam infirmiores ejusdem fidei consortes, eadem vitae perceptione laetantur.

"Benedixit" enim "Dominus pusillis cum majoribus".

Versus 43

"Recensuerunt quoque," etc. BEDA, ibid. " Gaudentibus cunctis, etc., usque ad et cum magna laude et laetitia erat dedicata."

PrevBack to TopNext