On this page
Caput 3
Caput 3
Versus 1
"Et surrexit Eliasib sacerdos." BEDA in Esdram, tom. II, lib. III. "Id est, pontifex temporis illius filius Joachim, qui post patrem suum Jesum filium Josedec, non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus ejus coepit: ut qui gradu praecesserant ordinis, exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene aedificantibus sacerdotibus adjungitur: "Et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Hananael."Aedificant enim sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, amore et desiderio aeternorum incendunt. Nam centum, quae in computo digitorum de laeva transeunt in dexteram, coelestia bona figurant, quae comparatio terrenorum quasi dextera ad sinistram sunt."
ID., ibid. " Videtur juxta litteram; etc., usque ad sola internae retributionis intentione protendunt."
"Portam gregis." Quae, scilicet, respicit Joppen et Diospolim, id est, Lyddam, vicinior mari inter cunctas vias Jerusalem; quae nunc porta David fertur appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videntur Verba dierum, ubi scriptum est de Manasse rege Juda: "Post hoc aedificavit murum extra civitatem David," etc.
BED., ibid. " Typice autem, sicut grex significat Domini fideles, etc., usque ad temporibus autem Ezechiae duplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt: "Aedificavit quoque agens industrie omnem murum," etc."
Typice autem iste Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda: quia ab hostibus utramque dejiciendam praecognovit. Fidem enim et opera doctorum per quae ab undis vitae corruptibilis caeteros erui, et in Ecclesiam oportebat induci, vidit diaboli insidiis terrae esse sternenda, id est, per appetitum terrenae voluptatis coelestibus gaudiis esse privandos. Bene autem ab utraque porta, prima, scilicet, et secunda, interiori et exteriori, vocem clamoris et ululatus audivit: quia exterius opera, et intus corda diabolo impugnante vidit subvertenda. Sed quia Dominus erigit elisos, Nehemias portam piscium post ruinam narrat instauratam: quia si aliqui praedicatorum peccando corruerint, non deerunt usque in finem saeculi, qui succedentes portas justitiae Domino adjuvante fidelibus bene vivendo et praedicando aperiant.
Versus 6
"Ad portam veterem." De qua dicit Joannes: "Charissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed vetus quod habuistis ab initio". "Mandatum vetus est verbum quod audistis." Porta vero vetus aedificatur in Jerusalem, cum verbum fidei et dilectionis quod ab initio Ecclesiae traditum est, vel recuperatur in errantibus, vel in nuper credentibus instituitur.
Versus 8
"Ad murum." Firmitatem scilicet et munimentum perfectae dilectionis in cordibus electorum, ad quam instructores ejus aedificando perveniunt, cum in operibus charitatis proficiendo dicunt: "Viam mandatorum tuorum cucurri," etc., illa, scilicet dilatatione mentis illustratae, quae et amicum in Deo et inimicum diligunt propter Deum.
Versus 13
"Et portam vallis." BEDA, ubi supra. " Vallis Josaphat, quae et Gehennon, etc., usque ad id est humiles dono supernae refectionis."
Versus 15
"Et portam fontis aedificavit Sellum filius," etc. ID., ibid. " Narrant scriptores, etc., usque ad gradus ipsius Ecclesiae incrementis et profectibus bonorum operum, quae per humilitatem fiunt comparans."
"De civitate David," etc. Civitas David juxta litteram mons Sion appellatur, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet, et major pars civitatis infra montem jacet in planitie humilioris collis sita. Unde in libro Regum: "Cepit autem David arcem Sion, haec est civitas David". Et paulo post: "Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David" Ibid..
Versus 16
"Aedificavit Nehemias filius Asboth," etc. BEDA, ubi supra. " Post portam fontis et muros piscinae Siloe, etc., usque ad et ad regnum coeleste ascensuros cognoscant."
"Contra sepulcrum David," etc. ID., ibid. "Nota David non in Bethlehem, ut quidam putant, sed in Jerusalem esse sepultum certa ratione mysterii. Sicut enim in Bethlehem natus et in regem unctus Christum ibidem nasciturum de suo semine, et a magis sub persona regis adorandum figuravit; ita in Jerusalem defunctus et sepultus ipsum in eadem civitate passurum ac sepeliendum."
Versus 19
"Et aedificavit," etc. ID., ibid. " Hucusque primus civitatis murus exstruitur, etc., usque ad in quo interni arbitrii oculos offendamus."
"Contra ascensum," etc. Hic est Christus qui in fide sua et dilectione Judaeorum populum adunavit et gentium: unde lapis angularis dicitur. Contra cujus ascensum mensura secunda aedificatur, cum per munditiam piae cogitationis ad visionem ejus tendimus, cum etiam in hac vita retenti crebro visionis ejus desiderio suspiramus. Sequuntur plurimi structorum ordines, qui mensuram secundam aedificasse narrantur: quia maxima Ecclesiae structura est in munimine interioris virtutis, cum scilicet omni custodia munimus cor nostrum, quoniam ex ipso vita procedit. Singula vero ad intelligentiam spiritualem trahere nimis longum est.
Versus 26
"Nathinaei." Dicuntur Gabaonitae, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant.
"In Ophel." BEDA, ibid. "Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michaea scriptum est: "Et tu turris gregis nebulosa", benedicitur turris Ophel. Haec turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod "Manasses aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel". Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent."
Mystice autem Nathinaei habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitae dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in coelis est, quos admirans vulgus ait: "Qui sunt isti qui ut nubes volant", etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: "Tenebrosa aqua in nubibus aeris", id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur.
"Contra." BEDA, ibid. " Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiae suae gratia, ne in aerumnis vitae labamur praesentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post praesentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: "Post eum aedificaverunt Thecueni," etc."
Versus 27
"A turre." A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quae mentem in hac vita despectis temporalibus ad coelestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicae incarnationis intuendam, patefacta etiam divinae aeternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc aedificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, praesentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere.
Versus 28
"Sursum autem," etc. BEDA, ibid. " Hanc portam significat Jeremias esse in orientali plaga civitatis, etc., usque ad equi cum in bono accipiuntur, sicut asini, cameli, et muli, conversos ad Dominum populos Gentilium, vel curas rerum temporalium, Domino scilicet animae subjugatas ostendunt."