On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 5
Versus 7
"De tribu Juda." ID. "Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios praedicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud: "Castigo corpus meum et in servitutem redigo,"etc.."
Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretatur confessio vel laudatio, hic populum significat Ecclesiae, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta praedicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id est "serpentinus," vel "augurium," filius Aminadab, scilicet "spontanei populi," Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde: "Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis," etc..
Versus 8
Versus 10
"Joseph." Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito praelatus, gentilem populum Judaico praelatum. Unde: "Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel".
"Elisama." Elisama Christum significat, de quo dicitur: "Factus est obediens Patri usque ad mortem," etc.. Qui de se ait: "Quae audivi ab eo haec loquor in mundo". Hic est filius Ammiud, id est "populi inclyti," de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum.
RAB. "Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia."
"Obliviosus," ea scilicet "quae retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitae, quam retribuet Deus diligentibus se".
"Gamaliel." Gamaliel, "reddidit mihi Deus," filius Phadassur, id est "redemptionis validae," princeps est in tribu Manasse, qui interpretatur oblitus, vel obliviosus: cum Christus (quem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misit) in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Israel creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cum "plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet".
Versus 11
"De tribu Benjamin." Benjamin Jerusalem significat, quae est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id est "filius doloris" fuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait: "Sanguis ejus super nos et super filios nostros". In credentibus vero, juxta patris prophetiam, "filius dextrae." Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextrae potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id est "pater meus," judex, filius Gedeonis, qui interpretatur tentatio iniquitatis vel humilitatis ; princeps est: quia Christus (quem humilem Judaeus sprevit et diabolus inique tentavit) caput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin, "filius dextrae," significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.
Versus 12
Versus 59
Versus 51
"Cumque proficiscendum," etc. Id est, sermone et exemplo disponent, quomodo quisque humiliatus in profectu virtutum gradiatur.