Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Versus 4

"Pharan." RAB. in Num. " Notandum quod Pharan non est speciale nomen mansionis, etc., usque ad usque ad tricesimam secundam haec continentur."

Pharan interpretatur os visibile, in quo potest intelligi quod "Verbum caro factum est;" et invisibilis visibilis effectus. Et potest ex hoc significari, quod postquam finis et perfectio omnium, quae erga illum populum gerenda erant, venit, tunc transiit, et venit ad eum quem Verbum carnem factum ante non credidit.

Versus 3

"Mitte viros qui," etc. RAB. " Duodecim exploratores mittuntur ad sanctam terram, etc., usque ad et cinis ejus piacularis aspersio est."

Versus 18

"Ascendite ad meridianam plagam." AUG., quaest. 21. " Alia littera, etc., usque ad et ibi erat quidam depressior locus, de qua valle botrus ablatus est."

Versus 24

"Quem portaverunt," etc. ISID. in Num., tom. V. " Botrum in ligno de terra promissionis duo advehunt, etc., usque ad quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo esse potest."

"De malis quoque granatis et de ficis," etc. Quae legem significant, quia nec Christus sine lege, nec lex sine Christo.

Versus 26

"Exploratores terrae post quadraginta dies," etc. ISID., ibid. " Exploratores qui ad terram uberem missi terruerunt populum, etc., usque ad et pepones vitiorum et libidinum corruptione marcentes."

Versus 27

"In desertum Pharan, quod est in Cades." RAB. " Solitudo Pharan decem et octo mansiones continet, etc., usque ad et prohibentur transire Jordanem."

PrevBack to TopNext