Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 15

Caput 15

Versus 4

"Sacrificium," etc. Fidem incarnationis Christi, quae in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi.

RAB., in Num. " Lex praecipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii."

ID. " Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est."

Versus 6

"Et arietes." ID. "In oblatione arietis duae decimae similae offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinae circa subjectos impenditur."

Versus 8

"Quando vero de bobus feceris holocaustum," etc. ID. " In bovis oblatione tres decimae similae et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in coelesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent."

"Cum veneritis in terram," etc. RAB. " Cum quilibet praesentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque ad a quo speratur perfectionis supplementum."

Versus 22

"Quod si per." AUG., quaest. 24. " Quod praecipitur quomodo peccata expientur, etc., usque ad quae discernuntur a peccatis volentium."

Versus 24

"Vitulum offeret." RAB. " Filii Israel vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia."

Versus 28

"Sacerdos." Christus, qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa.

Versus 30

"Anima vero," etc. AUG., quaest. 25 in Num. " Alia littera: "Anima quaecunque peccaverit,"etc., usque ad unde nunc longum est disputare."

ISID., in Num., tom. V. " Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur."

Versus 38

"Fimbrias." ID., ibid. "Jubentur filii Israel in quatuor angulis, etc., "usque ad omnia in gloriam Dei faciamus.""

PrevBack to TopNext