On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Paulus." More solito salutationem praemittit; deinde gratias Deo agit pro eis, implorans eis majora bona, ut et in virtutibus crescentes ad perfectionem perveniant. Deinde patientiam in tribulationibus monet exemplo sui et Christi, postea ut caveant a versutiis pseudoapostolorum; tandem admonitionem moralem interserit, et prope finem de gratia, quam sibi Romam per Epaphroditum miserant, gaudere se dicit.
Versus 6
Versus 8
"Cupiam omnes vos," etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.
Versus 12
"Scire autem volo," etc. Hactenus communiter locutus est, inde ponit specialiter quae tolerantiam suadeant, scilicet, "Pro vobis gratias ago: Confido. Vos autem volo scire," etc., quasi dicat: Cum ita sitis perfecti, perseverate et cavete, ne tribulationes instantes hanc vestram diminuant perfectionem, sed exemplum mei respicite.
Versus 17
Versus 21
"Mihi autem vivere Christus est," etc. Quasi diceret: Merito Christum magnifico sive vita, sive morte, quia "Christus mihi vivere," id est mihi vita hic per fidem et spem, et in futuro per speciem. Pro hac vita mortale corpus tradidit, ut ipsum immortale in aeternum recipiat, unde et subdit et mori lucrum.