On this page
Caput 1
Caput 1
Versus 1
"Paulus vinctus." Non dicit, "Apostolus:" quod est nomen dignitatis, sed "vinctus," quod est nomen humilitatis: quia non imperat, sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo: ideo quae humilitatis sunt commemorat incipiens ab injuria sua, ut dignitatem Epistolae suae faceret. Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est, sic econtra pro Christo custodiae vincula sustinere, maxima gloria est. Eo ergo tempore in custodia erat. Ideo ait se vinctum.
Versus 6
"Ut communicatio." Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut "communicatio fidei tuae evidens fiat," id est, ut fides tua communicans fidei nostrae; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, "In agnitione omnis." Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut "communicatio fidei tuae," id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, "evidens fiat in agnitione quae est. In Christo Jesu." Id est, cum cognitione boni aeterni, ut illud exspectetur in praemium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet praemium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.
Versus 11
"Qui tibi aliquando," etc. CHRYS. "Vide quam prudenter ipsius, scilicet Onesimi, delictum confitetur, ut eo ipso exstinguat iracundiam Domini, non ait: Nunc tibi utilis erit, ne ille non crederet, sed personam quoque introduxit suam, ut ex hoc ille dignius sperare meliora potuisset. Si enim Paulo futurus est utilis, qui tantam virtutis et perfectionis diligentiam exigit, quanto amplius Domino."
Versus 16
"Maxime mihi." Mihi magistro tuo: frater Onesimus, offenso proprio domino, confugit ad Apostolum ad hoc ut, oblitteratis peccatis, utilis reverteretur, in tantum, ut non solum domino suo aequalis fieret meritis, sed ipsi magistro frater. Et ne Philemon (quia dominus) contra servum inflaretur, humiliat eum dicens: "Fratrem et in carne," quia ex uno Adam omnes, et "in Domino" per fidem.