Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 13

Psalmus 13

Versus 1

"Dixit insipiens." CASS. " Increpatio Judaeorum, descripta eorum malitia. Primus psalmus de increpatione Judaeorum, etc., usque ad hic homo non est Deus."

Versus 2

"Dominus de coelo." Ibid. "Sed inde inexcusabiles, quia Dominus prospexit, id est, de humana natura eminuit."

AUG. "De coelo, id est, per sanctas animas prospicit: nam per se nil eum latet. Vel, de coelo, per animas sanctas, quae sunt coelum et sedes Dei. Vel, Dominus Pater de coelo, id est, secreto divinae mentis."

CAS. "Vel de aequalitate Dei Patris."

"Si est intelligens." Vel vidit, si est intelligens, et invenit quod aliquis non intelligit: quia non requirit, sed declinat, nam: "Omnes declinaverunt," etc.

Versus 3

"Sepulcrum." Ibid. "Ita inutiles aliis facti, quia guttur eorum est sepulcrum, etc."

"Sepulcrum." " Dicuntur hi tres versus, qui sunt usque ad secundam divisionem, ibi, Nonne cognoscent, etc., non esse de Hebraeo, etc., usque ad eos non habet."

"Contritio" AUG. " Ita inutiles sibi facti sunt, etc., usque ad et infelicitas in futuro."

" (CASS) Via impiorum, etc., usque ad: "Timor Dei ante oculos," etc."

Versus 4

"Nonne cognoscent." Minatur judicium impiis.

Versus 5

"Dominum non," etc. AUG. "Non enim vere hunc invocant, qui Deo displicentia amant.-- CASS.Inde augetur interitus, quia necesse est mala agere, cum superbi nolunt Deum invocare. Sicut cautela est, opportune timere; ita ignavia, inepte trepidare, ut pro gente et loco, timore Dei abjecto."

Versus 6

"Consilium inopis." CASS. " Invectio in Judaeos, etc., usque ad, id est, de Judaeis procedens, etc."

Versus 7

"Quis dabit ex Sion," etc. CASS. "Postremo Judaeorum conversio praedicitur, quae fiet cum plenitudo gentium intraverit."

"Cum averterit." Pro Judaeis etiam hoc testimonium Isaiae ponit Apostolus: "Veniet ex Sion qui avertit captivitatem, vel impietatem a Jacob."

PrevBack to TopNext