Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 15

Psalmus 15

Versus 1

"Tituli inscriptio." CASS. "Hic titulus de Evangelio, non de Veteri Testamento, sumitur. Quod titulus notavit, id est, victoria et regnum, convenit Christo, quod hic agitur."

"Conserva," etc. Psalmus secundus, qui breviter de passione et resurrectione tangit; primo, unam hominis naturam Christus ostendens, petit se servari, dicens omnia quae pertulit ad gloriam haereditatis suae perducta.

AUG. "Christus secundum hominem hic loquitur, de quo titulus regalis in passione eminuit: "Jesus Nazarenus rex Judaeorum.--Bonorum meorum,"etc."

CASS. "Si Christi hominis bonis non eget Deus, sed ab ipso habet omnia, destruitur arrogantia hominum et haeresis Pelagianorum, qui putant aliquid bonis suis viribus fieri."

Versus 3

"Sanctis qui sunt in terra." Ibid. "Exposuit jam Christus qualiter oravit, narrat nunc quae bona fecit illi Deus."

AUG. "Sanctis," "etc., usque ad et potentia ut resurgerem."

"Mirificavit." CASS. "Quasi, haec dixi Domino: Dominus autem mirificavit, id est, fecit miras voluntates, hae sunt mirae dum eis obedientes, fiunt de terrenis coelestes."

Versus 4

"Multiplicatae." Ibid. " Qua mirificavit,etc., usque ad quae in uno sono consonant, quibus voluntates ejus ostenduntur."

Versus 5

"Pars haereditatis." AUG. " Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem."

CASS. "Vel, "Dominus"est "pars,"id est, portio et praemium, "haereditatis meae,"id est, sanctorum. Et "pars calicis mei,"id est, merces passionis. Haereditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet haeredem nisi praeclarus."

Versus 6

"Funes," etc. Ibid. "Quasi forte, in qua est divina electio, ut et sors cecidit super Matthiam, et quisque capit ad mensuram suam."

"In praeclaris." Id est, in sanctis.

Versus 7

"Benedicam Dominum." Ibid. "Gratias agit Patri de intellectu, et passione, in qua eo favente vincit, et de resurrectione, et confessione, et haec sunt, per quae haereditas restituitur ut sit rex Judaeorum, ut titulus dicit."

"Intellectum," etc. AUG. "Quo haec haereditas videri et possideri potest."

"Insuper," etc. Id est, super intellectum.

"Usque ad noctem," etc. Id est, mortem, erudivit me, inferior pars mea carnis assumptio, ut expelleret tenebras mortalitatis quas ille intellectus non habet, quia pro eis nec turbari nec deficere potuit.

"Renes." Ex quibus secundum carnem exivi, scilicet parentela: increpuerunt injuriis, tentatione et passione.

Versus 8

"Providebam Dominum." Ibid. "Hinc trahe exemplum, quo peccata vitentur: qui enim Deum semper acie mentis intuetur, non peccatis inclinatur."

PrevBack to TopNext