Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 17

Psalmus 17

Versus 2

"Diligam te, Domine, fortitudo mea," etc. CASS. "Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus."

Ibid. "Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit."

Versus 3

"Refugium." Ibid. "Quando erat opus consilio, David ad eum refugit et invenit."

"Liberator," ut si potens, captu+m ab hostibus liberet.

"Protector," AUG. quia de me non praesumpsi, quasi cornu superbiae contra te erigens; sed te celsitudinem salutis inveni, quod ut invenirem suscepisti me.

Versus 4

"Laudans invocabo." CASS. "Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur."

Versus 5

"Circumdederunt me." Ibid. " In persona iustorum ante adventum Christi, etc., usque ad qui rapidis iniquitatibus conturbati sunt."

Versus 6

"Dolores inferni." Gentiles in inferno debito dolore torquendi.

"Praeoccupaverunt me laquei mortis," sequitur:

Versus 8

"Commota est." " Ecce quomodo, etc., usque ad et hoc qui praeoccupavit mortalitas et possibilitas."

Versus 7

"De templo." CASS. "Vel de coelo, vel de venturo Christi corpore."

Versus 8

"Commota est." AUG. "Ita clarificato Christo commoti sunt et contremuerunt peccatores."

"Fundamenta," etc. CASS. "Praesumptiones superborum, id est, divitiae et hujusmodi quibus innitebantur: spes enim mundi abiit, quam odit Deus."

Versus 10

"Coelos." Ibid. "Id est, praedicatores inclinavit a contemplativa ad ministerium, et ad ferendas molestias."

"Descendit," etc. Ipse passus in eis, et in quorumdam notitiam.

"Caligo:" tenebrosi, qui etiam persequuntur, sub ejus potestate sunt; vel, qui simpliciter credunt, subjecti ei sunt.

Versus 11

"Et ascendit." Facit enim quosdam plenos scientia, in quibus supereminet, quorum celeritatem intellectus transcendit: tenebrosis autem latenter utitur: unde, "Virga furoris mei Assur, ipse vero non cognovit," sed sui cognoscunt.

"Volavit super pennas vento." Ventos, quibus nihil est velocius, superat fama ejus, ut dum mox natus, magis per stellam nuntiatus est.

Versus 12

"Tenebras." AUG. "Obscuritates sacramentorum, vel, in his tenebris, ubi videntes per fidem ambulamus, et non per speciem."

Non per coelos.

CASS. "Descendit et ascendit, sed per nubes aethereas (quod in Hebraeo), id est, per prophetas in quibus obscura doctrina sit, sed per nubes quae (non aetheris, id est, Apostoli) praefulgidae sunt in cognitione ejus, id est, vicinius contemplantes."

Versus 13

"Grando." AUG. "Objurgationes, quae dura corda feriunt, sed si ignis charitatis resolvit, in miti animo fit aqua satians [ "alias"saliens]."

"Et carbones," quia illo igne tenebrosa corda accensa reviviscunt.

Versus 14

"Intonuit." CASS. "Ad litteram, ut quando visum est tonitruum, Deo dicente: "Clarificavi, et iterum clarificabo. Dedit vocem:"ut non dixit: Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui."

Versus 15

"Et misit." Ibid. "Dominus intonuit, et Dominus misit: non enim transitus ad gentes semper erat certus neque rationabilis habitus."

Versus 16

"Et apparuerunt fontes." Christo veniente, patuit quod obscuritas divini tegebat eloquii.

"Ab increpatione." Conversio ad Deum: quasi cum gratiarum actione, quia per praedicationem increpabat peccantes, et inspirabat ut timerent iram futuram.

Versus 17

"Misit." Ibid. "Hucusque de adventu Domini, hinc de temporibus Christianis."

"Misit" Pater Christum.

"Accepit me." Ecclesiam sponsam.

"De aquis." Ibid. "Baptismi. Vel "misit Spiritum,"qui est donum."

"De alto," quia aequalis Patri et Filio.

"Accepit," quasi fugativam.

"Assumpsit," in altitudinem virtutis et boni operis.

Versus 18

"De inimicis meis." AUG. "Id est, vitiis, quae super omnes inimicos plus nocent."

"Et ab his qui," etc. Id est exterioribus inimicis hominibus, scilicet et daemonibus quod necesse est, quia confortati secundum quid.

"Ecce praevenerunt," id est, praevaluerunt. Per hoc magis eripit, quia illi sunt confortati; cum enim affligitur Ecclesia, magis crescit.

Versus 20

"In latitudinem." Ibid. "Per saevitiam malorum, crescit Ecclesia numero et merito."

"Salvum me fecit," quod ad fidem venit.

"Quoniam voluit me." AUG. "Id est, gratis elegit."

Versus 21

"Et retribuet secundum justitiam" bonae voluntatis.

"Et secundum puritatem manuum" Ibid. "opera, quae sunt post prima beneficia Dei, scilicet fidem et charitatem, quae gratuito sine praecedenti merito Deus praestat."

Versus 22

"Quia custodivi." Ibid. " Vel ita continuando cum praecedente versu, etc., usque ad et sicut coepi, "ero immaculatus," unde in futuro retribuet."

Versus 24

"Cum eo," ei, adhaerens.

"Et observabo," ne iterum cadam. Ab iniquitate, quae est mors beati.

Versus 25

"Et retribuet." CASS. "Dupliciter Deus retribuit: hic in praesenti, ut justus justificetur, et qui in sordibus est, sordescat adhuc, unde hic dicit: "Cum sancto sanctus,"etc., et in futuro praemium bonis, et poenam malis, unde ibi: Quoniam tu populum humilem,etc., quasi, ita hic: quia in futuro "tu populum humilem salvum facies.""

AUG. "Et tribuet: jam non solum propter latitudinem fidei quae per dilectionem operatur, sed propter longanimitatem retribuet mihi."

"In conspectu:" hoc justis convenit, ut sicut illi Deum semper contuentur, ita Deus eos jugiter respiciat.

Versus 26

"Cum sancto." CASS. " Dixerat, retribui secundum justitiam, etc., usque ad quia "tu, Domine, populum humilem salvum facies. Et oculos superborum humiliabis.""

AUG. "Est etiam occulta profunditas, qua intelligeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas."

Versus 29

"Quoniam tu illuminas." Quod enuntiavit de electis et sanctificatis, orat nunc de aliis.

"Lucernam." Ibid. "Fuerunt praedicatores, in quibus lux, id est, cognitio veritatis, qua illuminaverunt alios, unde: "Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Tenebras.""

AUG. "eos, qui adhuc sunt in tenebris."

"Meas." Praedestinatione.

Versus 30

"In Deo meo." CASS. "Deus enim meus, est via, qua itur ad coelum, impolluta. Vel, via qua venit in mundum sancta et immaculata Virgo. Et quidquid dixit Spiritu sancto examinatum est, id est, utile et honestum: ut sapiens, quidquid dicit, prius apud se dijudicat."

"Transgrediar." Ibid. "Diruere non penitus potest homo, sed ope Dei transit murum obstaculum peccatorum."

Versus 31

"Deus meus." Ibid. "Et continuando sequitur: "Eripies me de contradictionibus populi."Caetera interponit ad commendationem."

"Eloquia." Igne examinationis probantur.

"Omnium." Ibid. "Nullus excipitur, nisi qui sperare non vult."

Versus 32

"Quoniam quis." Ibid. "Deus dico: quia quis est alius Deus, nisi qui et Dominus in rebus est? Et quia in Judaea notus, non dii gentium; haec contra paganos, qui multos sibi fingunt."

Versus 33

"Deus qui." Ibid. "Adhuc praeter communia, commendat per specialia, quia tertio Christus de virtute et potentia sua commendatur."

"Praecinxit." Ibid. "Id est, perarmavit. Vel a similitudine currentis. Vel, dignitatem notat et fortitudinem, quod ei convenit, qui potestate sua judicabit populum, vel mundum."

"Immaculatam," sine peccato. Cervus spinas et hiantia loca transilit, sic Christus spinas et foveas peccatorum: et sicut cervus alta, ita Christus super omnes creaturas conscendit.

Versus 35

"Qui docet:" ab imminentibus insidiis cautum facio.

"Manus," opera vel voluntates.

"Ad praelium," contra diabolum.

"Ut arcum," etc., similitudine rei quae non est, id est, irremissibilem fortitudinem.

"Brachia." Christi prophetae, et apostoli, per quos operatur: qui arcus aereus, quia praedicando non mollescunt, sed, semper fortes, verba salutis jaculantur.

Versus 36

"Protectionem salutis." Non ut nihil patiar, quod tamen est ad profectum. Tribulatio est correctio, et doctrina, et dilatatio, et confirmatio.

Versus 37

"Dilatasti" AUG. "Ne impediant carnales angustiae, quia latam fecisti charitatem hilariter operantem, etiam de his quae sunt sub me, scilicet de mortalibus rebus et membris."

Versus 38

"Persequar." CASS. "Arguendo, diversis afflictionibus fatigando."

Versus 43

"Et comminuam." AUG. "Ecce eadem operatio Patris et Filii. Supra ait: "Disperdidisti, Pater,"et jam ait comminuam, id est, auferam virtutes, ut post cedant omni vento doctrinae."

Versus 44

"Eripies." CASS. "De illis ira: "Sed eripies me,"depressio Judaeorum, et exaltatio gentium."

Versus 46

"Filii." Judaei quos enutrivi, facti alieni: "Mentiti sunt mihi," ad honorem meum.

"Inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis," sequentes potius suas traditiones quam Dei.

Versus 47

"Vivit." Ibid. "Quarto exsultans Ecclesia summatim munera Dei laudat. Vel "vivit,"quia vivificat."

"Benedictus," quia omnia benedicit.

"Et exaltetur Deus salutis." AUG. "Non terreno more de Deo salutis meae sentiam, nec ipsam salutem terrenam, sed in excelso de illo sperabo."

Versus 48

"Vindictas." CASS. "Pia vindicta, dum rebellis subditur."

"Iracundis." Major gloria est a ferventibus malis liberare.

Versus 51

"Magnificans, salutes." Deus qui magnificat: Faciens, Deus qui facit.

PrevBack to TopNext