Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 31

Psalmus 31

"Intellectus David." AUG. "Psalmus de gratia qua Christiani sumus, ut ait Apostolus. Incipit ergo per indulgentiam hic psalmus contra vitium hominum agens, qui peccata nesciunt vel defendunt, et merita jactant."

CASS. " Contra vitium ergo hominum hic psalmus opponitur, etc., usque ad in quo stantes confirmat."

Versus 1

"Beati quorum remissae sunt," etc. AUG. "Non in quibus non invenit peccatum, sed quibus remitit."

"Iniquitates." " Dicit fomitem peccati, scilicet concupiscibilitatem, etc., usque ad sed ut peccatum ultra non sit."

HIERON. "Iniquitates, ante fidem et baptismum: peccatum, post fidem et baptismum."

Versus 2

"Beatus vir." HIERON. "Cui remittit Deus, non enim per se. Tegit, ne in judicio reveletur; et sic non imputabitur ad poenam. Non est dolus qui se accusat: corde tenet quod ore fatetur hic."

"Beatus:" quia olim non confitens Deo, veni in peccatum, dum clamarem, si quid boni egi.

Versus 3

"Tacui." AUG. "Qui non vult confiteri peccata, laborat sine causa in defensione peccatorum: in quo cum et jactet merita, amplius deficit fortitudo."

Versus 2

CASS. "Beatus cui non imputavit." "Aliis, qui gravia habent, Deus imputat; aliis per misericordiam non imputat, etsi habent aliqua, his scilicet qui non justos se praedicant, cum sint mali, sed se agnoscentes satisfaciunt, modo hoc profiteor, sed olim: "Quoniam tacui,"etc."

AUG. "Vel, "tacui,"voce peccatum, "dum clamarem tota die:"dum poena peccati, vel interior excaecatio ostenderet me peccatorem, vel dum prava vita me tacente clamaret, si quid boni egi."

Versus 3

"Dum clamarem tota die," etc. Etsi non sit sibi conscius quis, non tamen justus: quia delicta quis intelligit? Unde: "Est justus qui perit in justitia sua." Et Apostolus: "Nihil mihi conscius sum," etc.

Versus 4

"Configitur spina." CASS. " "Spina,"quae totum corpus erigit, id est, superbia."

AUG. " Item "aerumna,"etc., usque ad: "in manibus temulenti.""

Versus 5

"Delictum meum." Diapsalma. Confessio, unde venia, sicut supra de rectione inveteratio.

"Feci cognitum." CASS. " "Dixi" enim prius, etc., usque ad et Deus audit."

Versus 6

"Pro hac orabit." ID. "Diapsalma. poenitudinem commendans, omnibus sanctis dicit communem; quam variae sectae respuunt, contra quas ad Deum refugit."

AUG. "Pro hac." "Inde orat omnis sanctus, quia dimisisti, aliter non esset sanctus."

"Tempore," etc. Tempus est gratiae, lex premens, convincens reos, coegit clamare, gratia sanat.

"Verumtamen in diluvio," etc. AUG. " Licet sanctus oret,etc., usque ad sanctus orabit, dicens: "Tu es refugium. Ad eum." Deum, mutat enim personam ut saepe. Non appropiant qui dicunt fatum facit peccare, vel fortuna, quae omnia regit, vel gens tenebrarum, quae Deo rebellat."

Versus 8

"Intellectum tibi dabo." ID. "Diapsalma. Respondetur poenitenti: "Intellectum tibi dabo,"etc. Ecce psalmus intelligentiae, ne putetur supplicans negligi, teste Deo."

"Tu, erue." CASS. "Qui promisisti, "intellectum tibi dabo."Vel respondet Christus poenitenti: Laetus finis, dat Deus intellectum: unde alios adhortatur ad idem."

Versus 9

"Nolite fieri sicut equus et mulus," etc. AUG. "Accepto intellectu, convertit se iste poenitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc."

"Equus," gentilis indomitus;

"mulus," Judaeus piger ad credendum.

CASS. "Equus," "sine discretione sessorum;"

"mulus," " quaelibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis."

"Maxillas." Vel, "maxillas" quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant.

AUG. "Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: "Nolite fieri sicut equus,"quia multa flagella hic et in futuro."

"Qui non approximant ad te." CASS. "Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt."

Versus 10

"Multa flagella peccatoris," etc. AUG. "Post frenum adduntur flagella ad domandum, ne sit de illis impunitis quibus modo vaga datur licentia viae suae: sic iste supra dixit se domitum."

PrevBack to TopNext