"In finem." CASS. "Psalmus David, alicujus fidelis de Judaea, ut sit certius testimonium."
"Pro arcanis." Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod caecitas contigit in Israel, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: "Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces".
"Filiis Core." CASS. "Filii crucis."
"De arcanis," id est, de adventu Christi loquitur.
Versus 2
"Deus noster." CASS., AUG. "In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes."
"Invenerunt nos nimis." AUG. "Nos enim fugiebamus eas. Vel, "invenerunt nos"expositos per Adam."
"Nimis," tanto potentior qui liberat.
Versus 3
"Turbabitur terra, et transferentur montes," etc. CASS. "Judaea, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, "mare.""
AUG. "saeculum."
"Cor maris." Immanitas gentium
Versus 4
"Sonuerunt et turbatae," etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli praedicando.
"Et turbatae sunt aquae eorum." Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquae maris, scilicet populi, vel doctrinae eorum, quae infatuatae sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: "Absorpti sunt," etc. Et haec est virga Moysi, quae devoravit virgas Magorum.
Versus 5
"Fluminis impetus." CASS. "Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur."
AUG. "Quasi dicat: Ita saevit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt."
Versus 6
"Adjuvabit eam." CASS. "Vel, "vultu,"id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat."
"Mane." In ipso boni operis principio; et hoc, "diliculo," id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei.
Versus 7
"Dedit." Quasi magnum praemium.
"Vocem." Praedicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis.
Versus 8
"Dominus virtutum." Ibid. "Breviter definit quid sit Christus."
"Nobiscum." Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: "Venite," quasi jam securos vos invito.
"Noster." Non nisi filiorum crucis.
"Deus Jacob." Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus.
Versus 9
"Venite et videte." Ibid. "Diapsalmus. Magnalia incarnationis."
"Posuit." Quasi signa, ad vocandum populum.
"Prodigia." Ut de partu Virginis, et stella, et caeteris.
Versus 10
"Auferens bella." AUG. "Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus praesentia orbis pacatus fuit."
Versus 11
"Vacate." Ibid. "Si combusta sunt arma, "vacate,"non habentes unde pugnetis."