Text List

Prev

How to Cite

Next

Psalmus 47

Psalmus 47

Versus 1

"Psalmus vel laus cantici filiis Core secunda," etc. AUG. " Primo die, fecit Deus lucem, etc., usque ad de qua hic cantatur filiis Core."

CASS. "De fundatione civitatis, quam commendative describit."

AUG. " Commendat civitatem, etc., usque ad a stabilitate aeterna."

Versus 2

"In monte sancto," etc. Ibid. " Hic est mons ille, etc., usque ad super quem fundata est Ecclesia."

Versus 3

"Fundatur exsultatione." HIER. " Quasi dicat, quae prius maledictionibus subjecta, etc., usque ad ipse est Christus, qui per universam Ecclesiam gaudia dilatat."

"Mons Sion latera." AUG. " Quicunque alicui haerent, latera ejus dicuntur, etc., usque ad item "ab aquilone pandetur omne malum," etc."

Versus 4

"In domibus." Vel, in gradibus, id est, secundum gradus meritorum, quia in singulis distinctim dabit cognitionem sui.

"Cum suscipiet eam." Tutandam, et quid opus est?

Versus 5

"Quoniam reges contra." Sed videntes per fidem, sic scilicet quod tam digna est haec civitas admirati sunt, etc.

"Reges." AUG., CASS. "Principes Judaeorum."

"Congregati." Ab Herode sciscitante locum nativitatis.

"Convenerunt." Concorditer dicendo: "In Bethlehem Judae secundum Scripturas."

Versus 6

"Videntes." Quae in prophetis legerant.

"Admirati sunt." De tanta gloria, non leviter vel otiose.

"Sed conturbati." Pro peccato, et "Commoti sunt." Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret.

Versus 7

"Ibi dolores ut parturientis," Poenitentiae, videntes ita; sed:

Versus 8

"In spiritu vehementi," Herodis.

"Conteres naves-Tharsis." Quia, in Tharso, Ciliciae naves quae Magos transposuisse in patriam suam credebantur, confractae sunt ab Herode.

"Tharsis." AUG. " Cilicia regio a Tharso, etc., usque ad decursis omnibus concludit. Ergo:"

Versus 9

"Sicut audivimus. In civitate Domini virtutum," quia ibi custodes angelos deputat. Repetit.

"In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri." Id est, Catholica Ecclesia, ne sibi hoc nomen conventus haereticorum usurpet. Ne autem putetur temporalis, addit: "Deus fundavit eam in aeternum." Non ad horam, ut prius tabernaculum Moysi

Versus 10

"Suscepimus, Deus, misericordiam tuam." CASS. "Agens gratias de adventu Christi, monet de gradibus Ecclesiae distribuendis, per quos Salvator possit agnosci."

"In medio templi." Jerusalem: gravius accusantur, qui contemnunt eum, qui in medio eorum conspectus est. Per hoc notatur incarnatio Christi, qui secundum quod homo, praesentatus est in templo.

Versus 11

"Dextera." CASS. "Hac parte justi locantur."

Versus 10

AUG. "Suscepimus, Deus." "Quo ordine fundata, vel quod audivimus et vidimus."

"Templi tui." Ibid. "Id est, populi non sucipientis misericordiam, qui multis: ut nulla videantur esse grana, sed tamen nonnulla, quia secundum nomen."

Versus 11

"Secundum nomen." CASS. "Quod ubique diffusum est, quia nullus est, et si nesciat cultum, qui huic nomini non se subjiciat."

"Vel secundum nomen." " Hoc est, sicut reverentia tui nominis, etc., usque ad tua propitiatio justificavit multos, qui omnes laudant."

Versus 12

"Laetetur." AUG. " Etsi laborent justi inter spinas, etc., usque ad eorum est modo colligere, Dei est separare."

"Mons Sion et exsultent." CASS. "Ecclesia, quae est in speculatione populi."

"Filiae Judae propter judicia tua, Domine." Sanctae feminae. Per Judam, gens earum ostenditur, quae est propter Christum, qui de Juda, et hae exsultent, ut in utroque sexu Ecclesia sit.

AUG. "Causa laetitiae judicia futura, ubi se sciunt ad beatitudinem venturas. Qui intus sunt, laetentur; vos qui extra, circumdate."

Versus 13

"Circumdate." Honores exhibendo.

"Complectimini eam." Charitate. "Narrate in turribus ejus. Ponite corda vestra."

CASS. " Praedicate aliis in concordia Apostolorum, etc., usque ad ne per laetitiam remissi lentescant."

Versus 14

"Virtute ejus." AUG. "Virtus civitatis charitas est, quam nihil vincit; unde Salomon: "Dilectio fortis est ut mors.""

CASS. "In virtute Ecclesiae monet ponere corda."

"Distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera." " Id est, officia distincta, etc., usque ad quem primum Dominus elegit."

Versus 15

"Quoniam hic est," etc. Hoc est quod narrandum est, brevis sententia, sed quae omnia concludit.

"In aeternum," contra illos qui temporales homines Deos faciebant.

PrevBack to TopNext